Latin · ~9 min
1.174 to 1.183
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.174-183
Not analysed yet
25. De effectibus praedictionum. [Delta] Quoniam tres iam partes ostendimus eorum quae ad futurum saeculum diximus pertinere, hoc est acceptiones et figuras et praedictiones, nunc quarta pars restat, ut de effectibus disseramus. Quid sunt igitur effectus? [Mu] Effectus sunt exitus rerum, quas aut acceptionum prospiciebat intentio aut typorum similitudo figurabat aut praedictionum scientia praeloquebatur. 2. [Delta] Quot sunt effectuum tempora? [Mu] Tria: aut enim Legis tempore effecta sunt quae praedicebantur aut nunc sub Gratia fiunt aut saeculo futuro complenda sunt. 26. Quae causa fuerit praesentis saeculi faciendi. [Delta] Si omnia quae in praesenti saeculo gesta sunt ad futurum respiciebant, quid opus erat ut a Deo praesens saeculum fieret? [Mu] Quia decuit ut rationales creaturae prius discerent et exercitarentur in dubiis ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data uiderentur probatis et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina, et plus glorificarent donatorem qui pios et in hoc saeculo iuuit ut uincerent et uictoribus praemia aeterna concessit. 27. De doctrina rationalium in hoc saeculo. [Delta] Quot modis in hoc saeculo rationalium doctrina peragitur? [Mu] Duobus: aut ex intellegentia rerum factarum, sicut dicit apostolus quia "Inuisibilia eius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur"; necesse est enim ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat, modis ordinibusque distincta, intellegat esse Deum, qui haec et fecerit et gubernet: aut ex diuinis scripturis, quae, ut diximus, in quattuor species diuiduntur: historicam, propheticam, prouerbialem et simpliciter docentem. 28. Quae seruanda sunt in scripturarum intellegentia? [Delta] Quae sunt quae in intellectu diuinarum scripturarum custodire debemus? [Mu] Vt ea quae dicuntur dicenti conueniant, ut a causis pro quibus sunt dicta non discrepent, ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni. 2. [Delta] Quam dicimus diuinae doctrinae intentionem? [Mu] Quam ipse Dominus dixit, ut diligamus Deum ex toto corde et ex tota anima et proximos tamquam nosmet ipos. Doctrinae autem corruptio est e contrario Deum non amare uel proximum. [Delta] Quae huius contrarietatis est causa? [Mu] Causa malorum in ipsis est qui mali sunt, quia dum libero arbitrio a Deo bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet exstiterunt.