Latin
1.6 to 1.14
Junillus, Iunilli Instituta Regularia Divinae Legis 1.6-14
Not analysed yet
Liber Primus. 1. De partibus diuinae legis. [Delta] In quot primas partes legis diuinae scientia diuiditur? [Mu] In duas, quarum una ad ipsam superficiem dictionis proprie pertinet, alia in rebus est quas ipsa scriptura nos edocet. 2. Quae pertinent ad superficiem scripturarum? [Delta] Ad ipsam superficiem dictionis proprie pertinentia quot sunt? [Mu] Quinque. [Delta] Quae? [Mu] Species dictionis, auctoritas, conscriptor, modus, ordo. 2. [Delta] Species dictionis quot sunt? [Mu] Quattuor: nam aut historica est aut prophetica aut prouerbialis aut simpliciter docens. 3. De historia. [Delta] Historia quid est? [Mu] Praeteritarum rerum praesentiumue narratio. 2. [Delta] In quibus libris diuina continetur historia? [Mu] In XVII: Genesis I, Exodi I, Leuitici I, Numerorum I, Deuteronomii I, Iesu Naue I, Iudicum I, Ruth I, Regum--secundum nos IV, secundum Hebraeos II--, Euangeliorum IV: secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem, Actuum apostolorum I. [Delta] Nulli alii libri ad diuinam historiam pertinent? [Mu] Adiungunt plures Paralipomenon II, Iob I, Tobiae I, Esdrae I, Iudith I, Esther I, Machabaeorum II. [Delta] Quare hi libri non inter canonicas scripturas currunt? [Mu] Quoniam apud Hebraeos quoque super hac differentia recipiebantur, sicut Hieronymus ceterique testantur. 3. [Delta] Nulla in his libris alia species inuenitur? [Mu] Incidunt ceterae, sed non principaliter, quia, etsi personae a quibus dicta sunt primum secundum ceteras species sunt locutae, tamen ab eo qui librum scripsit ut historia sunt relata: sicut, benedictiones Iacob patriarchae ab ipso quidem ut prophetiae dictae sunt, sed Moyses, qui refert, ordine narrat historico. Et cum ipse Moyses dicit in principio factum caelum et terram, prophetico quidem spiritu dicit, sed specie narrat historica. Similiter et prouerbialiter nonnumquam sonat historia, ut est, "Ambulantia ambulauerunt ligna, ungere super se regem." Aliquando simpliciter docet, ut est, "Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est." Omnia tamen, ut dixi, specie contexuntur historica.