Latin · ~7 min
1.15 to 1.21
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.15-21
Not analysed yet
4. [Delta] Quid historia speciebus ceteris praestat? [Mu] Quod ipsi ceterae subiacent, ipsa nulli. 5. [Delta] Quid illi commune cum ceteris? [Mu] Habet commune cum simplici doctrina quod utraque superficie planae uidentur, cum sint intellectu plerumque difficiles; nam aliae contra. 4. De prophetia. [Delta] Quid est prophetia? [Mu] Rerum latentium praeteritarum aut praesentium aut futurarum ex diuina inspiratione manifestatio. 2. [Delta] Da in praeteritis prophetiam. [Mu] "Verbo Domini caeli firmati sunt" et "quoniam ipse dixit, et facta sunt" et "In principio fecit Deus caelum et terram." [Delta] Da in praesentibus. [Mu] Cognitionem furti facti a Giezi propheta in praesenti uidit, et Ananiae ac Saphirae Petrus apostolus. [Delta] Da in futuris. [Mu] "Ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuel." 3. [Delta] Quare in definitione positum est 'latentium'? [Mu] Quia si quis iam cognita dicat, licet futura sint, tamen propheta non est, sicut nos cum resurrectionem praedicamus prophetae non sumus. Si uero cuiuscumque temporis latentia manifestet, tunc propheta est, sicut iam ostendimus. [Delta] Proba hoc diuinae scripturae testimonio. [Mu] Paulus apostolus in epistula ad Corinthios prima ait, "Si conuenerit uniuersa ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent autem idiotae, nonne dicent quia insanitis? Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis aut idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta etiam cordis eius manifesta fiunt, et tunc cadens in faciem adorabit Deum, adnuntians quod 'Manifeste Deus in uobis est.'" Ecce apostolus prophetiae uim in occultorum manifestatione signauit. Sed et sequentia in eadem epistula et in ceteris multa sunt talia. 4. [Delta] Quare addidimus 'ex diuina inspiratione'? [Mu] Quia illi qui aut daemonum instinctu aut aliis modis latentia dicunt, licet prophetae dici possint, tamen inter diuinarum scripturarum non numerantur auctores.