Latin
Book 1, lines 1.1.100-1.1.107
Justinian, Codex 1.1.100-107
Not analysed yet
CJ. 1. 1. 8. 11: Imperator Justinianus
Nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamvis manifestum et indubitatum sit, quod movetur, ut non etiam vestrae innotescat sanctitati ,quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. per omnia enim, ut dictum est, properamus honorem et auctoritatem crescere vestrae sedis. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 12: Imperator Justinianus
Manifestum igitur facimus vestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni sanctae dei catholicae atque apostolicae ecclesiae contradicere iudaice ausi sunt adversus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum vestram doctrinam recte tenentur et glorificantur atque praedicantur, denegantes dominum nostrum ihesum christum, unigenitum filium dei et deum nostrum, incarnatum ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et spiritui sancto, consubstantialem patri secundum divinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iust iniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 13: Imperator Justinianus
Recusantes enim dominum nostrum ihesum christum unigenitum filium dei et deum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis videntur nestorii malam sequentes doctrinam, secundum gratiam dicentes eum filium dei et alium dicentes deum verbum et alium christum. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 14: Imperator Justinianus
Omnes vero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reverentissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem vestram et custodientes statum et unitatem sanctarum dei ecclesiarum, quam habent ad apostolicam vestrae sanctitatis sedem, nihil penitus immutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus obtinuit atque obtinet, uno consensu confitentur et glorificant ,praedicantes dominum nostrum ihesum christum, unigenitum filium et verbum dei et deum nostrum, ante saecula et sine tempore de patre natum, in ultimis diebus descendisse de caelis et incarnatum ex spiritu sancto et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria natum et hominem factum et crucifixum unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et sancto spiritui. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et pa ulino iuniore vc. conss. >