Latin
Book 1, lines 1.1.108-1.1.119
Justinian, Codex 1.1.108-119
Not analysed yet
CJ. 1. 1. 8. 15: Imperator Justinianus
Nec enim alium deum verbum et alium christum cognoscimus, sed unum atque eundem ipsum consubstantialem patri secundum divinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 16: Imperator Justinianus
Ut enim est in divinitate perfectus, ita idem ipse et in humanitate perfectus est: in una enim subsistentia unitatem suscipimus et confitemur, quod dicunt graeci tyn kav hupostasin henwsin homologumen. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 17: Imperator Justinianus
Et quoniam unigenitus filius et verbum dei, ante saecula et sine tempore de patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de caelis, incarnatus ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria et homo factus, dominus noster ihesus christus proprie et vere deus est, ideo et sanctam et gloriosam virginem maria proprie et vere dei matrem dicimus: non quia deus verbum principium ex ipsa sumpserit, sed quod in ultimis diebus descendit de caelis et ex ipsa incarnatus et homo factus natus est. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 18: Imperator Justinianus
Quem confitemur et credimus, sicut dictum est, consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 19: Imperator Justinianus
Suscipimus autem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in hac regia urbe convenerunt, et sanctorum patrum, qui in epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in chalcedone convenerunt, sicut vestra apostolica sedes docet atque praedicat. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 20: Imperator Justinianus
Omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae vestrae sedis ita credunt et confitentur et praedicant. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >