Latin
Book 1, lines 1.1.134-1.1.144
Justinian, Codex 1.1.134-144
Not analysed yet
CJ. 1. 1. 8. 28: Imperator Justinianus
Neque enim quisquam est, in quo christi caritas fervet, qui tam rectae, tam verae confessionis vestrae fidei refragator existat, cum impietatem evidenter nestorii eutychisque et omnium haereticorum damnantes, unam veram catholicam fidem domini et dei nostri salvatoris ihesu christi magisterio institutam et propheticis apostolicisque praedicationibus ubique diffusam et sanctorum per totum orbem confessionibus roboratam, patrum atque doctorum sententiis adunatam et nostrae doctrinae consentaneam inconcusse atque inviolabiliter devota deo et pia mente servatis. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iu niore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 29: Imperator Justinianus
Soli etenim vestris professionibus adversantur, de quibus divina scriptura loquitur dicens: 'posuerunt mendacium spem suam et mendacio operiri speraverunt ':et iterum qui secundum prophetam dicunt domino: 'recede a nobis, vias tuas scire nolumus ',propter quos salomon dicit: 'semitas propriae culturae erraverunt ,colligunt autem manibus infructuosa '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 30: Imperator Justinianus
Haec est igitur vestra vera fides, haec certa religio, hoc beatae recordationis, ut diximus, patres omnes praesulesque romanae ecclesiae, quos in omnibus sequimur, hoc sedes apostolica praedicavit hactenus et inconvulse custodivit: huic confessioni, huic fidei quisquis contradictor extiterit, alienum a sancta communione, alienum se ipse ab ecclesia iudicavit esse catholica. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 31: Imperator Justinianus
Nos enim in romana cyrum cum sequacibus suis invenimus civitate, qui de acoemetensi monasterio fuit, quos apostolicis suasionibus ad rectam fidem et velut oves ,quae perierant errantes, ad ovile contendimus revocare dominicum, ut agnoscerent secundum prophetam linguae balbutientes loqui quae ad pacem sunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 32: Imperator Justinianus
Non credentibus autem per nos primus apostolorum esaiae prophetae verba dicit: 'pergite lumini ignis vestri et flammae, quam accendistis '. sed obduratum est cor eorum, ut scriptum est, ut non intellegerent, et pastoris vocem oves, quae meae non erant, audire minime voluerunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 33: Imperator Justinianus