Latin
Book 1, lines 1.1.145-1.1.158
Justinian, Codex 1.1.145-158
Not analysed yet
In quibus servantes ea, quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione recepimus et ab omni ecclesia catholica esse iussimus alienos, nisi errore damnato doctrinam nostram quantocius sequi habita regulari professione signaverint. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 34: Imperator Justinianus
Aequum quippe est, ut, qui nostris minime oboedientiam commodant statutis, ecclesiis habeantur extorres. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 35: Imperator Justinianus
Sed quia gremium suum numquam redeuntibus claudit ecclesia, obsecro clementiam vestram, ut, si proprio errore deposito et prava intentione depulsa ad unitatem ecclesiae reverti voluerint, in nostra communione receptis indignationis vestrae removeatis aculeos et nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 36: Imperator Justinianus
Deum autem et salvatorem nostrum ihesum christum exoramus, quatenus longaevis et pacificis vos dignetur custodire temporibus in hac vera religione et unitate et veneratione apostolicae sedis, cuius principatum ut christianissimi et pii conservatis in omnibus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 37: Imperator Justinianus
Praeterea, serenissime principum, laudamus legatorum vestrorum personas, hypatii et demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum, quos clementiae vestrae gratos fore ipsa manifestavit electio. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 38: Imperator Justinianus
Nam tantae causae pondus non nisi perfectis in christo potuisset iis iniungi, tantae vero pietatis, tantae reverentiae plenos adfatus nisi per amantes minime dignaremini destinare. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 39: Imperator Justinianus
Et alia manu: gratia domini nostri ihesu christi et caritas dei patris et communicatio spiritus sancti sit semper vobiscum, piissime fili. item subscriptio: omnipotens deus regnum et salutem vestram perpetua protectione custodiat, gloriosissime et clementissime fili imperator auguste. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 2. 0. De sacrosanctis ecclesiis et de rebus et privilegiis earum.