Latin
Book 1, lines 1.1.305-1.1.315
Justinian, Codex 1.1.305-315
Not analysed yet
Illas etiam non relinqui castitatis hortatur adfectio, quae ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium: neque enim clericis incompetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. <a 420 d. viii id. mai. ravenna theodosio a. viiii et constantio iii conss. >
CJ. 1. 3. 20pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis presbyter aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita est, nullo condito testamento decesserit nec ei parentes utriusque sexus vel liberi vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur vel uxor extiterit, bona, quae ad eum vel ad eam pertinuerint, sacrosanctae ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus aut destinata, omnifariam socientur. *theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. *<a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss. >
CJ. 1. 3. 20. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Exceptis his facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri patronatus subiecti vel curiali condicioni obnoxii clerici vel monachi cuiuscumque sexus relinquunt: nec enim iustum est bona seu peculia, quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis, cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis vel monasteriis detineri: actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis vel monasteriis reservatis, si quis forte praedictis condicionibus obnoxius aut ex gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus obligatus obierit. <a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss. >
CJ. 1. 3. 21: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ad similitudinem tam episcoporum orthodoxae fidei quam presbyteri et diaconi ii, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. *theodos. et valentin. aa. thomae pp. *<a 442 d. v k. mart. constantinopoli eudoxio et dioscoro conss. >
CJ. 1. 3. 22pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si qua per calumniam postulatio super criminalibus causis apud competentem iudicem deposita exhibitionis causa fuerit sacrosanctae religionis antistitis, triginta pondo auri condemnatione publicis calculis inferenda ut percellatur, praecipimus. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss. >
CJ. 1. 3. 22. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quin etiam omnia privilegia, quae sacrosanctis ecclesiis confugarum aut clericorum, decanorum vel aliorum ecclesiasticorum causa legibus sunt praestita, intacta atque illibata servari. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss. >