Latin
Book 1, lines 1.1.854-1.1.861
Justinian, Codex 1.1.854-861
Not analysed yet
CJ. 1. 17. 1pr. : Imperator Justinianus
Deo auctore nostrum gubernantes imperium, quod nobis a caelesti maiestate traditum est, et bella feliciter peragimus et pacem decoramus et statum rei publicae sustentamus: et ita nostros animos ad dei omnipotentis erigimus adiutorium, ut neque armis confidamus neque nostris militibus neque bellorum ducibus vel nostro ingenio, sed omnem spem ad solam referamus summae providentiam trinitatis: unde et mundi totius elementa processerunt et eorum dispositio in orbem terrarum producta est. *iust. a. triboniano v. eminent. quaest. sacri palatii. *<a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus. >
CJ. 1. 17. 1. 1: Imperator Justinianus
Cum itaque nihil tam studiosum in omnibus rebus invenitur quam legum auctoritas, quae et divinas et humanas res bene disponit et omnem iniquitatem expellit, repperimus autem omnem legum tramitem, qui ab urbe condita et romuleis descendit temporibus, ita esse confusum, ut in infinitum extendatur et nullius humanae naturae capacitate concludatur: primum nobis fuit studium a sacratissimis retro principibus initium sumere et eorum constitutiones emendare et viae dilucidae tradere, quatenus in unum codicem congregatae et omni supervacua similitudine et iniquissima discordia absolutae universis hominibus promptum suae sinceritatis praebeant praesidium. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopo li lampadio et oreste viris clarissimus consulibus. >
CJ. 1. 17. 1. 2: Imperator Justinianus
Hocque opere consummato et in uno volumine nostro nomine praefulgente coadunato, cum ex paucis et tenuioribus relevati ad summam et plenissimam iuris emendationem pervenire properaremus et omnem romanam sanctionem et colligere et emendare et tot auctorum dispersa volumina uno codice indita ostendere, quod nemo alius neque sperare neque optare ausus est, res quidem nobis difficillima, immo magis impossibilis videbatur. sed manibus ad caelum erectis et aeterno auxilio invocato eam quoque curam nostris reposuimus animis, deo freti, qui et res penitus desperatas donare et consummare suae virtutis magnitudine potest. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus. >
CJ. 1. 17. 1. 3: Imperator Justinianus
Et ad tuae sinceritatis optimum respeximus ministerium tibique primo et hoc opus commisimus, ingenii tui documentis ex nostri codicis ordinatione acceptis, et iussimus quos probaveris tam ex facundissimis antecessoribus quam ex viris disertissimis togatis fori amplissimae sedis ad sociandum laborem eligere. his itaque collectis et in nostrum palatium introductis nobisque tuo testimonio placitis totam rem faciendam permisimus, ita tamen, ut tui vigilantissimi animi gubernatione res omnis celebretur. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus. >