Latin
Book 1, lines 1.1.862-1.1.867
Justinian, Codex 1.1.862-867
Not analysed yet
CJ. 1. 17. 1. 4: Imperator Justinianus
Iubemus igitur vobis antiquorum prudentium, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuerunt, libros ad ius romanum pertinentes et legere et elimare, ut ex his omnis materia colligatur, nulla secundum quod possibile est neque similitudine neque discordia derelicta, sed ex his hoc colligi, quod unum pro omnibus sufficiat. quia autem et alii libros ad ius pertinentes scripserunt, quorum scripturae a nullis auctoribus receptae nec usitatae sunt, neque nos eorum volumina nostram inquietare dignamur sanctionem. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus. >
CJ. 1. 17. 1. 5: Imperator Justinianus
Cumque haec materia summa numinis liberalitate collecta fuerit, oportet eam pulcherrimo opere extruere et quasi proprium et sanctissimum templum iustitiae consecrare et in libros quinquaginta et certos titulos totum ius dirigere tam secundum nostri constitutionum codicis quam edicti perpetui imitationem, prout hoc vobis commodius esse patuerit, ut nihil extra memoratam consummationem possit esse derelictum, sed his quinquaginta libris totum ius antiquum, per millesimum et quadringentesimum paene annum confusum et a nobis purgatum, quasi quodam muro vallatum nihil extra se habeat: omnibus auctoribus iuris aequa dignitate pollentibus et nemini quadam praerogativa servanda, quia non omnes in omnia, sed certi per certa vel meliores vel deteriores inveniuntur. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus. >
CJ. 1. 17. 1. 6: Imperator Justinianus
Sed neque ex multitudine auctorum quod melius et aequius est iudicatote, cum possit unius forsitan et deterioris sententia et multos et maiores in aliqua parte superare. et ideo ea, quae antea in notis aemilii papiniani ex ulpiano et paulo nec non marciano adscripta sunt, quae antea nullam vim obtinebant partim propter honorem splendidissimi papiniani, non statim respuere, sed, si quid ex his ad repletionem summi ingenii papiniani laborum vel interpretationem necessarium esse perspexeritis, et hoc ponere legis vicem obtinens non moremini: ut omnes qui relati fuerint in hunc codicem prudentissimi viri habeant auctoritatem tam, quasi et eorum studia ex principalibus constitutionibus profecta et a nostro divino fuerint ore profusa. omnia enim merito nostra facimus, quia ex nobis omnis eis impertietur auctoritas. nam qui non subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus invenit. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constanti nopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus. >