Latin
Book 10, lines 10.1.165-10.1.182
Justinian, Codex 10.1.165-182
Not analysed yet
CJ. 10. 7. 0. Poenis fiscalibus creditores praeferri.
CJ. 10. 7. 1: Imperator Alexander Severus
Rem suam persequentibus poenae exactio postponitur. sicut itaque in sortis quantitate fisci persecutio potior est, ita in triplo quod poenae nomine adiectum est propria forma ferenda est. *alex. a. Marcello. *<a 224 pp. K.Iul. Iuliano et crispino conss. >
CJ. 10. 8. 0. De fiscalibus usuris.
CJ. 10. 8. 1: Imperator Antoninus
Eius summae, quam tibi poenae nomine inflictam probaturus es, usurae non exigentur: nec enim multam tibi procurator meus inrogavit ultra quam placitum est, sed poenam te iussit inferre. *ant. a. antiocho. *<a 216 pp. Xv k. Dec. Sabino et anullino conss. >
CJ. 10. 8. 2: Imperator Alexander Severus
Si sub pignore creditum fuit, etiam fiscum, qui successit in locum debitoris, usuras praestare oportet, si eas dependi saltem pacto placuit. *alex. a. victorino. *<a 224 pp. Iii non. Sept iuliano et crispino conss. >
CJ. 10. 8. 3: Imperator Justinianus
Fiscum etiam nostrum parere sanctioni nostri numinis iubemus, per quam usque ad dimidiam centesimae usuras stipulari creditoribus exceptis certis personis permisimus, ut ipse etiam fiscus ultra dimidiam centesimae partem a debitoribus suis minime exigat, sive principaliter ei promiserunt sive a prioribus suis creditoribus actiones ad eum quocumque modo devolutae sunt. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. Viii id. April. Constantinopoli decio vc. Cons. >
CJ. 10. 9. 0. De sententiis adversus fiscum latis retractandis.
CJ. 10. 9. 1: Imperator Antoninus
Causas, in quibus contra fiscum iudicatum est, intra triennium retractari posse, et post id tempus, si praevaricatio arguatur vel manifesta fraus probetur, notum est. *ant. a. aristaeo. *<a 212 pp. Non.Iul. duobus aspris conss. >
CJ. 10. 10. 0. De bonis vacantibus et de incorporatione.
CJ. 10. 10. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scire debet gravitas tua intestatorum res, qui sine legitimo herede decesserint, fisci nostri rationibus vindicandas nec civitates audiendas, quae sibi earum vindicandarum ius veluti ex permissu vindicare nituntur: et deinceps quaecumque intestatorum bona a civitatibus obtentu privilegiorum suorum occupata esse compereris, ad officium nostrum eadem revocare non dubites. *diocl. et maxim. aa. scyrioni rationali. *<a 292 d. Prid. Id.April. Hannibaliano et asclepiodoto conss. >
CJ. 10. 10. 2: Imperator Constantinus
Si quando adnotationes nostrae contineant possessionem sive domum, quam donaverimus, "integro statu" donatam, hoc verbo ea vis continebitur, quam ante scribebamus "cum adiacentibus et mancipiis et pecoribus et fructibus et omni iure suo ":ut ea, quae ad instructum possessionis vel domus pertinent, tradenda sint. *const. a. ad aemilium rationalem. *<a 313 d. Vi id. Mart. Mediolani constantino a. Iii et licinio conss. >