Latin
Book 10, lines 10.1.183-10.1.195
Justinian, Codex 10.1.183-195
Not analysed yet
CJ. 10. 10. 3pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae addendum est, rite atque sollemniter per comitem rerum privatarum, deinde rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio impleatur et diligens stilus singillatim omnia adscribat. *valentin. valens et grat. aaa. ad florianum com. rer. privat. *<a 369 d. Iiii k. April. Valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 10. 10. 3. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Tituli vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda substantiis, non nisi publica testificatione ponantur: gravissimis statim subdendis suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint. <a 369 d. Iiii k. April. Valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 10. 10. 4: Imperatores Honorius, Theodosius
Vacantia mortuorum bona tunc ad fiscum iubemus transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. *honor. et theodos. aa. palladio pp. *<a 421 d. Viii id. Iul. Ravennae eustathio et agricola conss. >
CJ. 10. 10. 5pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vacantia vel alio modo bona delata legibus ad aerarium perhibeantur, certi palatini electi et iureiurando obstricti mittantur, ut eorum instantia praeses provinciae praesente fisci patrono diligenter inquirat, cuius vacans cadensque fuerit patrimonium, quantumque vel quale videatur. *theodos. et valentin. aa. hermocrati com. rer. privat. *<a 435 d. Vii id. Oct. Constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. Conss. >
CJ. 10. 10. 5. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et cum data reclamandi copia nullum id iure possidere vel vindicare constiterit locumque aerario factum esse tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum fide constiterit, rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel aliae res nomine occupentur aerarii. <a 435 d. Vii id. Oct. Constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. Conss. >
CJ. 10. 10. 5. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quae forma etiam in parte bonorum vel in una alterave re seu actione una vel etiam pluribus servetur. nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit admissum, missi quidem exsecutores non evitant indignationem, praeses autem facultatum parte dimidia multabitur, fisci vero patronus detrimentum quod vitio eius fisco ingeritur resarcire urguebitur. <a 435 d. Vii id. Oct. Constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. Conss. >
CJ. 10. 11. 0. De delatoribus.