Latin
Book 10, lines 10.1.277-10.1.293
Justinian, Codex 10.1.277-293
Not analysed yet
CJ. 10. 17. 0. De indictionibus.
CJ. 10. 17. 1pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Omnes omnino quocumque titulo possidentes, quod delegatio superindicti nomine videtur amplexa, velut canonem cogantur inferre: et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur. *honor. et theodos. aa. palladio pp. *<a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et palladio conss. >
CJ. 10. 17. 1. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Nulla igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit. <a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et palladio conss. >
CJ. 10. 17. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis, collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotionis solitae, non subitis calumniis, tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus subeundi dispendii necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur. *theodos. et valentin. aa. dario pp. *<a 436 d. v k. sept. apameae isidoro et senatore conss. >
CJ. 10. 18. 0. De superindicto.
CJ. 10. 18. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nihil superindictorum nomine ad solas praefecturae litteras quisquam provincialis exsolvat, neque ullius omnino indictionis titulus etiam sollemnis immineat, nisi eum nostro confirmata iudicio et imperialibus nexa praeceptis sedis amplissimae deposcat indictio et cogat exactio. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad proconsules vics omn. rectorres. *<a 382 d. vii k. iun. mediolani antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 19. 0. De exactionibus tributorum.
CJ. 10. 19. 1: Imperator Constantinus
Ducenarii et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum. quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet. *const. a. ad aelianum procons. africae. *<a 315 d. k. nov. treviris constantino a. iiii et licinio iiii conss. >
CJ. 10. 19. 2pr. : Imperator Constantinus
Nemo carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia iudicium reperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis iudicibus expavescat. carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est: officialium et cum denotatione eorum iudicum, quorum de officio coercitiores esse debebunt, qui contra hanc legem admiserint. *const. a. ad pop. *<a 320 d. k. febr. constantino a. vi et constantino c. conss. >
CJ. 10. 19. 2. 1: Imperator Constantinus
Securi iuxta praesidem transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et libera et in usum hominum instituta custodia militari. <a 320 d. k. febr. constantino a. vi et constantino c. conss. >