Latin
Book 10, lines 10.1.556-10.1.569
Justinian, Codex 10.1.556-569
Not analysed yet
CJ. 10. 32. 61. 1: Imperator Leo
Circa alias sane universas personas de materno genere ad memoratae antiochenae civitatis tantummodo curiam pertinentes eandem legem praecipimus obtinere propriam firmitatem. <a 457-465 >
CJ. 10. 32. 62pr. : Imperator Leo
Si ille, qui ex filia decurionis antiochenae splendidissimae civitatis et patre, qui nullius alterius civitatis muniis debeatur, procreatus est, sub examine provincialis iudicis vel sponte confessus vel certe convictus fuerit, quod ex filia sit curialis progenitus et albo decurionum adscriptus fuerit, nullam sibi superesse facultatem negandae vel evitandae condicionis existimet et curialem non adspernari fortunam avi materni sui pertemptet nec dubitet se muniis curialibus subiacere. *leo a. constantino pp. *<a 457-465 >
CJ. 10. 32. 62. 1: Imperator Leo
Quod si quem curia, de qua praesens sanctio loquitur, natum ex filia curialis minime secundum praestitutam ordinationem sibi sociandum curaverit, prolem eius pulsare nullo modo penitus poterit: nec enim patimur conventionem eiusmodi praetermisso filio, quem filia curialis ediderat, a nepote vel pronepote vel ulterius incipere. <a 457-465 >
CJ. 10. 32. 63: Imperator Leo
Docticii viri clarissimi iuvenis fortuna super curiali condicione nullo modo inquietanda nec facultatibus eius, sed eo, qui huiusmodi conamen inierit, sacrilegii poenam luituro omnes, qui post peractam illustrem administrationem vel adhuc in ea posito patri suo giguntur, a curialium intentione defendantur una cum paternis sine dubio substantiis, quas cum persona patris a curiali nexu liberas esse nemo dissimulet. *leo a. ad senatum. *<a xxx >
CJ. 10. 32. 64pr. : Imperator Zeno
Neminem ex his, qui obnoxii curiae constituti ab initio felicissimi nostrae pietatis imperii comitum privatarum nostrae vel augustae partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris vel magistri officiorum ad actum administrationis gerendum provecti sunt vel in posterum provehentur, ob hoc curialium munerum laqueos volumus evitare: sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facultatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur. nam alia universa legitima vel ex constitutionibus data privilegia integra volumus illibataque observari. *zeno a. sebastiano pp. *<a xxx >
CJ. 10. 32. 64. 1: Imperator Zeno
Ne tamen indulti honoris inane nomen retinere videantur, dignitatum titulis potiantur, per substitutos suarum periculo facultatum curialibus muneribus respondentes habeant integra illibataque privilegia dignitatis. <a xxx >
CJ. 10. 32. 64. 2: Imperator Zeno
Eos vero, qui vel praefatas dignitates ante initium nostri imperii consecuti sunt, cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curialibus nexibus vel onere decernimus liberari. <a xxx >