Latin
Book 10, lines 10.1.570-10.1.579
Justinian, Codex 10.1.570-579
Not analysed yet
CJ. 10. 32. 64. 3: Imperator Zeno
Hos autem, qui quocumque tempore patricii vel consules aut consulares facti sunt aut in posterum fuerint, aut magistri militum vel praefecti praetorio orientis vel illyrici vel urbis administrationem in actu positi quandoque gesserunt aut postea gesserint, omnimodo cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curiarum nexibus vel onere decernimus liberari. <a xxx >
CJ. 10. 32. 66pr. : Imperator Anastasius
Divae memoriae zenonis sacratissimam constitutionem, quae de curialibus post certas excelsas administrationes seu dignitates condicionis nexu liberandis lata est, in hac tantummodo parte duximus corrigendam, qua cavetur eos etiam, qui ante eandem constitutionem, ab initio tamen eiusdem divae recordationis zenonis imperii, comitis privatarum nostrae vel piissimae augustae partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris aut magistri officiorum licet ad actum administrationis gerendum provecti sunt, minime curialium munerum laqueos ob hoc evitare, sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facu ltatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur. *anastas. a. polycarpo pp. *<a 497-499 >
CJ. 10. 32. 66. 1: Imperator Anastasius
His etenim, qui memoratas administrationes vel unam ex his peregerunt, nec non liberis et rebus eorum beneficium, quod ante per illustrem administrationem peractam eis adquisitum est, intactum illibatumque iubemus servari, ut relaxatione condicionis et munerum curialium per anteriores principales dispositiones sibi concessa tam ipsi quam liberi eorum post huiusmodi administrationem adeptam procreati una cum propriis substantiis potiantur, etsi contigit eos post divae memoriae zenonis constitutionem sive per se sive per substitutos suos curiae competentia munera subisse: eadem videlicet constitutione divae memoriae zenonis ex die quo promulgata est suas vires obtinente, cum conveniat leges futuris regulas imponere, non praeteritis calumnias excitare. <a 497-499 >
CJ. 10. 32. 67pr. : Imperator Justinianus
Curialibus consortiis consulentes censemus, ut nemo sibi blandiatur et non certis modis sese liberum esse existimet, sed pro nostra forma tantummodo sciat posse libertatem sibi curialis competere condicionis: omnibus anterioribus modis, quos non comprehendit praesens sanctio, ex praesenti die antiquandis. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 >
CJ. 10. 32. 67. 1: Imperator Justinianus
Si quis igitur vel summum patriciatus honorem fuerit consecutus, sive infulis consultatus honorarii aut ordinarii fuerit ampliatus, ut vel consul vel consularis efficiatur, seu praefectorum praetorio infulas susceperit gubernandas, vel urbicariam (in ipso tamen actu) meruerit praefecturam, nec non magistri militum officium gerendum susceperit, is gaudeat se huiusmodi condicionis esse exsortem et liberum cum suis facultatibus suaque posteritate, quam postquam meruit dignitatem vel actum gessit ediderit, anterioribus filiis in condicione pristina remansuris. <a 529 >