Latin
Book 10, lines 10.1.580-10.1.594
Justinian, Codex 10.1.580-594
Not analysed yet
CJ. 10. 32. 67. 2: Imperator Justinianus
Tam praefecturae quaestoris quam viri eloquentissimi fisci patroni tam praefecturae, quae orientalibus et illyricianis praesidet sedibus, quam urbicariae nexibus curiae liberantur, cum ad fisci patronatum pervenerint, una cum substantiis et liberis suis, quos vel ante habuerint vel postquam ad eundem gradum provecti sunt. <a 529 >
CJ. 10. 32. 67. 3: Imperator Justinianus
Viri etiam clarissimi principes argentium in rebus curiae libertatem ex antiquis legibus consecuti sunt, et viri spectabiles proximi sacri scrinii memoriae et sacrarum epistularum nec non sacri scrinii libellorum sacrarumque cognitionum et dispositionum cum substantiis suis et liberis, quos post emensa stipendia susceperant. <a 529 >
CJ. 10. 32. 67. 4: Imperator Justinianus
Hoc etiam nos corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoque tempore pertulerunt, intactum illibatumque conservamus, ut ii omnes fortuna curiali liberentur cum sua substantia suaque subole secundum ea quae praediximus. <a 529 >
CJ. 10. 32. 67. 5: Imperator Justinianus
Ex aevo autem sequente progenitos antea nullius futuri fisci patroni liberos concedimus liberandos, ut ne, quod summis apicibus dignitatum non est concessum, hoc alii sibi audeant vindicare: sed progeniti filii ante, quam ad fisci patronatum pervenerint, in condicione pristina remaneant. <a 529 >
CJ. 10. 32. 67. 6: Imperator Justinianus
Aliis autem modis, quam his, quos singillatim enumeravimus, sive legibus antiquis comprehensi sunt (qualis erat is, quem ex tribus maribus concessum ante fuerat patri maximo senatui sociare) sive comprehensi anterioribus scitis non fuerant, liberationem competere cuidam curialis fortunae nullo patimur modo: sed sive pragmatica sanctio super hoc processit sive sententia eminentissimae praefecturae, sive alius quicumque modus excogitatus est, omnia ea penitus vacuari et pro infectis haberi, et curialia corpora suis reddi civitatibus et substantias eorum subiacere nulla excusatione eis penitus competente. <a 529 >
CJ. 10. 33. 0. Si libertus aut servus ad decurionatum adspiraverit.
CJ. 10. 33. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si libertus vel ius aureorum anulorum adeptus non est vel natalibus suis non restitutus, praeses provinciae non tantum curiae participare non permittet, sed iuxta legis severitatem congruenti poena ulciscetur. *diocl. et maxim. aa. saturnino. *<a xxx >
CJ. 10. 33. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses provinciae, si eum qui aedilitate fungitur servum tuum esse cognoverit, si quidem non ignarum condicionis suae ad aedilitatem adspirasse perspexerit, ob violatam servili macula curiae dignitatem congruenti poena adficiet: si vero, cum opinione publica mater eius pro libera haberetur, ex decurione procreatus ad capessendum honorem errore lapsus processit, dominio tuo eum subiugabit. *diocl. et maxim. aa. orcinae. *<a xxx >