Latin
Book 10, lines 10.1.763-10.1.785
Justinian, Codex 10.1.763-785
Not analysed yet
CJ. 10. 47. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Exceptis qui liberalium studiorum antistites sunt et qui medendi cura funguntur, decreto decurionum immunitas nemini tribui potest. *diocl. et maxim. aa. ursino. *<a xxx >
CJ. 10. 47. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ordinis ambitiosa decreta sacris constitutionibus reprobantur. *diocl. et maxim. aa. et cc. cassio. *<a xxx >
CJ. 10. 48. 0. De excusationibus munerum.
CJ. 10. 48. 1: Imperatores carus, carinus, numer.
Etiam ii, qui nostra procurasse monstrantur, muneribus civilibus quae dignitati eorum congruunt fungi debent. *carus carinus et numer. aaa. demetrio. *<a xxx >
CJ. 10. 48. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Certis dignitatibus data a nobis indulgentia est munerum civilium et personalium ,id est his, qui aut ex protectoribus sunt aut ex praepositis. ii ergo ad munera personalia aut civilia non vocabuntur. *diocl. et maxim. aa. pars id. febr. . ind. firmino et apollinario et cet. principal. antiochensium adstantibus sabinus dixit:. . . diocl. :*<a xxx >
CJ. 10. 48. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutelae sollicitudo a muneribus civilibus non excusat, utpote nec tres simul iniunctae diversarum domuum eiusmodi beneficium praestent. *diocl. et maxim. aa. marino. *<a xxx >
CJ. 10. 48. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hydraulae munerum civilium immunitatem sibi iure concessam probare minime possunt. *diocl. et maxim. aa. attalo. *<a xxx >
CJ. 10. 48. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Procuratores absentium rei publicae causa munerum civilium vacationem non habent. *diocl. et maxim. aa. et cc. Marcellino. *<a xxx >
CJ. 10. 48. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Veneratoribus immunitas ab hanc professionem solam nullo iure concessa probari potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. *<a xxx >
CJ. 10. 48. 7: Imperator Constantius
Negotiantes vestiarios linteones purpurarios et parthicarios, qui devotioni nostrae deserviunt, visum est secundum veterem consuetudinem ab omni munere immunes esse. *constantius a. ad catulinum vic. *<a xxx >
CJ. 10. 48. 8pr. : Imperator Constantius
Placet nullum omnino iudicem de cetero provincialibus inferendum aliquid indicere, ut ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma complectitur vel nostra clementia decernit inferenda vel delegatione sollemniter sanciente vel epistulis praecedentibus. *constantius a. ad taurum pp. *<a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. >
CJ. 10. 48. 8. 1: Imperator Constantius
Sed si quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis iubentibus roboretur. <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. >