Latin
Book 10, lines 10.1.786-10.1.801
Justinian, Codex 10.1.786-801
Not analysed yet
CJ. 10. 48. 8. 2: Imperator Constantius
Si quis autem usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere, obnoxius quadrupli repetitione teneatur. <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. >
CJ. 10. 48. 8. 3: Imperator Constantius
Quae severitas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit excurrere, ut, si eorum vel gratiosa coniventia vel ignobili dissimulatione temeritas admiserit curialis, eos quoque damni simplicis poena castiget. <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. >
CJ. 10. 48. 9: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Illud convenit praecaveri, ne quis hanc, quae personalis est functio, pretio putet esse taxandam. *valentin. valens et grat. aaa. ad claudium procons. africae =*<a 368 vel 370 d. k. dec. triveris valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 10. 48. 10: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Privatae rei nostrae privilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo consignata sustineant, neque adiectis saepius ac praeter primum delegationis canonem postulatis adficiantur impendiis, quandoquidem neque aurario canoni sub privilegiis aestimato aliquid ex ea iubentibus nobis praebitionum diversitate decutitur, et pari cum ceteris aestimari sorte non convenit, quos praeter annonarias functiones aestimata perpetuo pensitationum praerogativa nexuerint. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pp. *<a 382 pp. karthagine id. april. post consulatum syagrii et eucherii. >
CJ. 10. 48. 11pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eos, qui cum honore comitum nomine magistrorum memoriae praefuerint vel epistulis vel libellis, item eos, qui ibidem peragendis signandisque responsis nostrae mansuetudini obsecundant, omnium civilium munerum fieri iubemus exsortes. *grat. et valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. *<a 382 lecta iii k. sept. capuae antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 48. 11. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Igitur qui ex eo gradu palatio nostro abscesserint, adesse sibi competentia privilegia glorientur: qui vero superioribus dignitatibus creverint, nihilo minus huius loci privilegia praesto sibi fuisse laetentur. <a 382 lecta iii k. sept. capuae antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 48. 12pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Maximarum culmina dignitatum, consistoriani quoque comites, notarii etiam nostri et cubicularii omnes atque ex cubiculariis ab omnibus sordidis muneribus vindicentur. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pp. *<a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 48. 12. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ceteros autem, palatina vel militari intra palatium praerogativa munitos ita demum privilegium simile contineat, si prioribus statutis se ad eiusmodi exceptionem docuerint pertinere, ut non singulis indulta personis, sed in commune dignitati vel corpori huiusmodi beneficia doceantur fuisse concessa: circa rhetores atque grammaticos eruditionis utriusque vetusto more durante. <a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss. >