Latin
Book 10, lines 10.1.802-10.1.815
Justinian, Codex 10.1.802-815
Not analysed yet
CJ. 10. 48. 12. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sordidorum vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum nec conficiendi pollinis cura mandetur aut panis excoctio aut obsequium pistrini, nec paraveredorum huiusmodi viris aut parangariarum praebitio mandetur, exceptis his, quibus ex more raeticus limes includitur, vel expeditionis illyricae pro necessitate vel tempore utilitas adiuvatur. <a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 48. 12. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Operarum atque artificum diversorum, excoquendae etiam calcis obsequia nulla de talibus adiumenta poscantur: materiam lignorum atque tabulata exceptorum virorum patrimonia non praebeant: carbonis quoque nisi eum, quem moneta sollemniter vel fabricatio secundum veterem morem poscit armorum, ab huiusmodi viris praebitio desistat: publicis vel sacris aedibus construendis atque reparandis, capituli atque temonis necessitas nulla mandetur: legatis atque adlectis sumptus possessio huiusmodi privilegiis munita non conferat. <a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 48. 12. 4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Hoc tamen his patrimoniis prosit, quae dignitatem proprio videntur nomine possidere. <a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 48. 12. 5: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Etiam eos, qui simili honore functi sunt, generali praerogativa a praebitione sordidorum munerum vindicamus. <a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 48. 13: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sordidorum munerum excusatio delata personis ad heredem successoremve transire non potest. neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus, sed personis contemplatione dignitatis atque militiae indulsisse nos constat. *grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. ad neoterium pp. *<a 385 d. xviii k. mai. mediolani arcadio a. et bautone conss. >
CJ. 10. 48. 14: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Eam legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis vocabulis functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa eos ,in quos nostra munera redundarunt, servandam esse praecipimus, ut isdem beneficiis non quamdiu militaverint, sed quamdiu vixerint perfruantur. *valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 391 d. xi k. april. mediolani tatiano et symmacho conss. >
CJ. 10. 48. 15pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Evidenter atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes, seu conductionis titulo seu perpetuo iure teneantur, aliquid praeter ordinem superindicti vel pretii petiti nomine vel de sordidis quibuscumque muneribus agnoscant. nam hoc et a divis principibus impetratum est et a nostra serenitate reparatum. *arcad. et honor. aa. ad messianum com. rer. privat. *<a 395 d. xvii k. iul. mediolani olybrio et probino conss. >