Latin
Book 2, lines 2.1.206-2.1.221
Justinian, Codex 2.1.206-221
Not analysed yet
CJ. 2. 4. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maior transegisti, ad rescindendam transactionem de dolo contestatio non sufficit. *diocl. et maxim. aa. et cc. Alexandro. *<a 293 s. k. dec. aa. conss. >
CJ. 2. 4. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec intentio creditorum archimedori, cui alios successisse profiteris, si obligatus pro eo non fuisti, tenere potest. sed haec integro negotio tractari convenerat: nam cum iam quaestionem transactione decisam et a te dari placitam numeratam pecuniam proponas, huius indebiti soluti praetextu improbe tibi petitionem decerni postulas, cum, etsi tantum in stipulationem fuisset deducta, indebiti promissi velamento defendi non posses. *diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. *<a 294 d. viii id. mart. cc. conss. >
CJ. 2. 4. 24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem ex causa transactionis acceptis his quae instrumento continentur nihil amplius peti convenit, adversariam tuam exceptionis auxilio defendi perspicis. sin vero certam quantitatem quasi solam ab ea debitam reddere se debere sine litis decisione confessa est, tam eam quam residuam debiti partem petere minime prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. victorino. *<a 294 s. v non. april. sirmi cc. conss. >
CJ. 2. 4. 25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maiores quinque et viginti annis cum patruo sive avunculo vestro transegistis vel ei debita donationis causa sine aliqua condicione remisistis, non idcirco, quod hoc huius hereditatis captandae causa, id est spe futurae successionis, vos fecisse proponatis, aliis ei succedentibus instaurari finita debent. *diocl. et maxim. aa. et cc. Marcellae et cyrillae. *<a 294 s. ii id. april. cc. conss. >
CJ. 2. 4. 26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transactione matris filios eius non posse servos fieri notissimi iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiadae. *<a 294 s. id. april. cc. conss. >
CJ. 2. 4. 27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sanam mente, licet aegram corpore recte transigere manifestum est, nec postulare debueras improbo desiderio placita rescindi valitudinis corporis adversae velamento. *diocl. et maxim. aa. et cc. catoni. *<a 294 s. vii id. mai. cc. conss. >
CJ. 2. 4. 28pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive apud acta rectoris provinciae sive sint actis, scriptura intercedente vel non, transactio interposita est, hanc servari convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. sapparutae. *<a 294 d. iii non. iul. cc. conss. >
CJ. 2. 4. 28. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed quoniam, ut certum quid accipias, convenisse te, licet sine scriptura, proponis nec huius rei causa stipulationem secutam esse, quamvis ex pacto non potuit nasci actio, tamen rerum vindicatione pendente, si exceptio pacti opposita fuerit, doli mali vel in factum replicatione usa poteris ad obsequium placitorum adversarium urguere. <a 294 d. iii non. iul. cc. conss. >