Latin
Book 2, lines 2.1.222-2.1.237
Justinian, Codex 2.1.222-237
Not analysed yet
CJ. 2. 4. 29: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sub praetextu specierum post repertarum generali transactione finita rescindi prohibent iura. error autem circa proprietatem rei apud alium extra personas transigentium tempore transactionis constitutae nihil potest nocere. *diocl. et maxim. aa. et cc. marciae. *<a 294 s. iiii k. oct. cc. conss. >
CJ. 2. 4. 30: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transactione finita, cum ex partibus tuis magis dolum intercessisse quam eorum, contra quos preces fundis, confitearis, instaurare grave nec non criminosum tibi est. *diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. *<a 294 s. v id. oct. crevi cc. conss. >
CJ. 2. 4. 31: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si de certa re pacto transactionis interposito hoc comprehensum erat "nihil amplius peti", etsi non additum fuerat "eo nomine", de ceteris quaestionibus integra permaneat actio. *diocl. et maxim. aa. et cc. Proculo. *<a 294 pp. iiii id. oct. byzantii cc. conss. >
CJ. 2. 4. 32: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si causa cognita prolata sententia, sicut iure traditum est, appellationis vel in integrum restitutionis sollemnitate suspensa non est, super iudicato frustra transigi non est opinionis incertae. proinde si non aquiliana stipulatione et acceptilatione subsecuta competentem tibi actionem peremisti, praeses provinciae usitato more legum rebus pridem iudicatis effectum adhibere curabit. *diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. *<a 294 s. viii k. nov. cc. conss. >
CJ. 2. 4. 33pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pro fundo quem petebas praedium certis finibus liberum dari transactionis causa placuit, nec eo tempore minor annis viginti quinque fuisti, licet hoc praedium obligatum post vel alienum pro parte fuerit probatum, instaurari decisam litem prohibent iura. *diocl. et maxim. aa. et cc. euchrysio. *<a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss. >
CJ. 2. 4. 33. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex stipulatione sane, si placita servari secuta est, vel, si non intercessit, praescriptis verbis actione civili subdita apud rectorem provinciae agere potes. <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss. >
CJ. 2. 4. 33. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tamen ipsas res apud te constitutas, ob quarum quaestionem litis intercessit decisio, fiscus vel alius a te vindicavit, nihil petere potes. <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss. >
CJ. 2. 4. 34: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum donationis seu transactionis causa administratae tutelae debiti scientes vos obligationem fratri vestro remisisse proponatis nec umquam volenti dolus inferatur, frustra de dolo querimini, nec ad implendum promissum hereditatis propriae pollicitatione quisquam adstringitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. Ptolemaidi. *<a 294 pp. vi id. nov. cc. conss. >