Latin
Book 2, lines 2.1.322-2.1.331
Justinian, Codex 2.1.322-331
Not analysed yet
CJ. 2. 7. 11. 2: Imperator Leo
Iuris peritos etiam doctores eorum iubemus iuratos sub gestorum testificatione depromere, esse eum, qui posthac subrogari voluerit, peritia iuris instructum: filios autem togatorum excellentiae tuae, qui vel nunc causas agunt vel futuris temporibus actitaverint, ceteris supernumerariis anteferri. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss. >
CJ. 2. 7. 11. 3: Imperator Leo
Illud insuper decernimus, ut etiam his, qui ultra centum quinquaginta advocatos eminentissimae tuae sedis reperiuntur, liceat et apud virum spectabilem proconsulem vel praefectum augustalem vel comitem orientis, viros etiam spectabiles vicarios et apud rectores provinciarum negotia perorare. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss. >
CJ. 2. 7. 12: Imperator Leo
Sancimus patronum fisci iudicio celsitudinis tuae iam non quotannis, sed biennio pro vetere consuetudine finem officii sui sortiri: salvis eidem consortio privilegiis omnibus, quae a retro principibus meruit, manentibus. *leo a. eusebio pp. Illyrici. *<a 463 d. x k. mart. constantinopoli basilio et viviano conss. >
CJ. 2. 7. 13pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Petitionem virorum disertissimorum advocatorum alexandrinae splendissimae civitatis, quam de fori sui matricula et fisci patrono obtulerunt, merito admittentes hac sanctione decernimus quinquaginta statutos haberi eorumque nomina pro tempore matriculae conficiendae inscribi et eos advocationis officium in iudicio tam viri spectabilis praefecti augustalis quam viri spectabilis ducis aegyptiaci limitis petentibus adhibere, ceteros vero ultra memoratum numerum constitutos apud alios iudices eiusdem alexandrinae civitatis perorare, filiis scilicet statutorum in loco deficientium supernumerariis anteponendis: egredientem autem post biennium fisci patronum contemplatione laborum exconsulari moderatoris provinciae dignitate decorari: licentia facultateque ei non deneganda, cum usus exegerit ,tam pro se quam pro filiis parentibus et uxoribus nec non etiam personis ex transverso latere usque ad quartum gradum constitutis patrocinium suum adhibere. *leo et anthem. aa. alexandro duci aegyptiaci limitis et praef. augustali. *<a 468 d. xiii k. sept. anthemio cons. >
CJ. 2. 7. 13. 1: Imperatores Leo, Anthemius
Quando autem fisci patronum mori contigerit, gradu eum sequentem sine ulla dilatione in loco eius subrogari, heredibus defuncti nihil exinde sibi commodi adquiri posse speraturis: cunctis privilegiis, quae hactenus habuisse noscuntur, nec non his, quae suggestio tuae magnitudinis continet, etiam in posterum intactis inviolatisque servandis, quatenus huiusmodi delato eis liberalitate nostrae serenitatis honore possint in otio et tranquillitate reliquum tempus vitae suae peragere, nulla eis invitis sollicitudine ingerenda. <a 468 d. xiii k. sept. anthemio cons. >