Latin
Book 2, lines 2.1.332-2.1.341
Justinian, Codex 2.1.332-341
Not analysed yet
CJ. 2. 7. 14: Imperatores Leo, Anthemius
Advocati, qui dirimunt ambigua fata causarum suaeque defensionis viribus in rebus saepe publicis ac privatis lapsa erigunt, fatigata reparant, non minus provident humano generi, quam si proeliis atque vulneribus patriam parentesque salvarent. nec enim solos nostro imperio militare credimus illos, qui gladiis clupeis et thoracibus nituntur, sed etiam advocatos: militant namque causarum patroni, qui gloriosae vocis confisi munimine laborantium spem vitam et posteros defendunt. *leo et anthem. aa. callicrati pp. illyrici. *<a 469 d. v k. april. constantinopoli zenone et marciano conss. >
CJ. 2. 7. 15pr. : Imperator Leo
Post duos fisci patronos, qui ex anterioribus constitutionibus isdem beneficiis muniuntur, sexaginta quattuor togatos, qui in praesenti sunt, a primo usque ad sexagesimum quartum imperialibus beneficiis perfrui censemus, quibus fisci patroni liberique eorum honorati sunt. *leo a. dioscoro pp. *<a 472 d. xvii k. iun. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 2. 7. 15. 1: Imperator Leo
His quoque illud adiciendum esse statuimus, ut, si quis patronatus fisci adeptus gradum fatalem diem obierit, universa totius anni solacia, ex quo hoc idem officium peragere coeperit, ad heredes seu successores suos, sive liberi sive extranei fuerint, transmittendi tam ex testamento quam ab intestato liberam habeat facultatem. <a 472 d. xvii k. iun. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 2. 7. 16: Imperatores leo iun. ,Zeno
Ad similitudinem sexaginta quattuor advocatorum fori amplissimae praetorianae praefecturae quindecim tantum ex foro tuae magnitudinis, qui in praesenti gradus primos obtinent, post fisci videlicet patronum, isdem privilegiis nostrae mansuetudinis beneficio perfruantur, quibus fisci patroni liberique eorum muniuntur. *leo iunior et zeno aa. iustiniano pu. *<a 474 d. xvii k. april. constantinopoli leone iuniore a. cons. >
CJ. 2. 7. 17pr. : Imperatores leo iun. ,Zeno
Iubemus advocationem fori tui culminis in centum quinquaginta, sicut antea constitutum fuerat, advocatos concludi eundemque numerum, quotiens vel professionis fine vel morte vel quocumque casu fuerit imminutus, electione magnificae tuae sedis impleri, ita ut in praesenti quidem et hinc usque ad biennium ad plenitudinem supra definiti numeri subrogandi sine ulla cohortalis aut cuiuslibet deterioris condicionis quaestione succedant: salva videlicet adversus eos apparitionibus si qua competit actione, quam certum est, postquam fisci patronatus officio impleto exierint, evanescere: post lapsum vero biennium foro tuae magnificae potestatis inseri postulantes non aliter, nisi sub gestorum confectione minime eos cohortali condicioni subiacere patefactum fuerit, admittantur. *leo iunior et zeno aa. paulo pp. Per illyricum. *<a 474>