Latin
Book 2, lines 2.1.418-2.1.431
Justinian, Codex 2.1.418-431
Not analysed yet
CJ. 2. 7. 29pr. : Imperator Justinianus
De constitutione divinae recordationis iustini patris nostri super togatis amplissimae tuae sedis prolata illyriciani advocati postulaverunt a nobis eis clarum fieri, si locum etiam circa eos possit habere, sive cum commeatu sive sine commeatu iudicio eiusdem sublimitatis afuerint. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 -534 >
CJ. 2. 7. 29. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque talem legem generaliter in persona eorum tenere, ut, si quis sine commeatu ultra continuum biennium afuerit vel cum commeatu ultra quinquennium ,de matricula penitus aboleatur: nulla licentia ei danda gradum suum vindicare nec iterum viris disertissimis togatis eiusdem sedis adsistere. perfruantur igitur advocati eiusdem sublimitatis hac nostra generali sanctione. <a 531 -534 >
CJ. 2. 8. 0. De advocatis fisci.
CJ. 2. 8. 1: Imperator Antoninus
Cum te fisci causam agitasse proponas, quamvis te salarium percepisse neges, tamen placitis adquiesce. eos enim, qui causam fisci egissent, prohibitum est adversus fiscum patrocinium praestare. *ant. a. claudio. *<a 213 pp. xiii k. ian. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 2. 8. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Potes auctoribus nobis adversus fiscum quoque patrocinium exhibere privatis, dum eam scilicet causam, quam tu, cum fisci advocatus fueras, forte tractasti, suscipere declines. *valer. et gallien. aa. frequenti. *<a 254 pp. vi k. mart. valeriano ii et gallieno aa. conss. >
CJ. 2. 8. 3: Imperator Constantinus
Fisci advocatus poenam metuens caveat, ne fiscalia commoda occultet neve nullo negotio existente fisci nomine privatis audeat calumnias commovere. *const. a. aeliano procons. africae. *<a 313 d. vi id. nov. treviris constantino a. iii et licinio c. iii conss. >
CJ. 2. 8. 4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Rationales privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci advocato suscipiant. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad ammianum com. rer. p *<a 383 pp. xvii k. ian. merobaude ii et saturnino conss. >
CJ. 2. 9. 0. De errore advocatorum vel libellos seu preces concipientium.