Latin
Book 2, lines 2.1.432-2.1.447
Justinian, Codex 2.1.432-447
Not analysed yet
CJ. 2. 9. 1: Imperator Alexander Severus
Ea, quae advocati praesentibus his quorum causae aguntur adlegant, perinde habenda sunt, ac si ab ipsis dominis litium proferantur. *alex. a. aureliae. *<a 227 pp. k. mart. albino et maximo conss. >
CJ. 2. 9. 2: Imperator Gordianus
Errores eorum, qui desideria (id est preces) scribunt, veritati praeiudicium adferre non posse manifestum est. et ideo si condemnationem, cuius mentionem libello insertam esse proponis, manifeste probare potes non intercessisse, adlegationes tuas laedi non oportere is, qui super negotio disceptaturus est, non ignorat. *gord. a. rogato mil. *<a 238 pp. x k. iul. pio et pontiano conss. >
CJ. 2. 9. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sententiis finita negotia rescriptis revocari non oportet. nec enim quae constituta sunt, ut advocatorum error litigatoribus non noceat, tibi etiam opitulari possunt, cum te praesentem neque causae palam ex continenti, id est triduo proximo, contradixisse neque post sententiam appellationis remedio, si tibi haec displicebat, usam proponas. *diocl. et maximin. aa. et cc ulpiae. *<a 294 d. vi k. sept. viminacii cc. conss. >
CJ. 2. 10. 0. Ut quae desunt advocationi partium iudex suppleat.
CJ. 2. 10. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non dubitandum est iudici, si quid a litigatoribus vel ab his qui negotiis adsistunt minus fuerit dictum, id supplere et proferre, quod sciat legibus et iuri publico convenire. *diocl. et maxim. aa. ad honoratum. *<a 290 s. xvi k. mart. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss. >
CJ. 2. 11. 0. De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur.
CJ. 2. 11. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Infamiae detrimentum minime tibi adfertur ob id solum, quod in carcerem coniectus es vel vincula tibi iussu legitimi iudicis iniecta sunt. *sev. et ant. aa. manilio. *<pp. sine die et consule. >
CJ. 2. 11. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Neque furti neque vi bonorum raptorum neque peculatus damnatus intellegi potest, qui, cum plus debiti nomine tributorum exegisset, in duplum a praeside condemnatus est. *sev. et ant. aa. verennio. *<a 197 pp. v id. ian. laterano et rufino conss. >
CJ. 2. 11. 3: Imperatores Severus, Antoninus
Etsi severior sententia dici debuit, tamen, cum proconsul vir clarissimus certis rationibus motus mitiorem sententiam dixerit et ordine decurionum te biennio abstinere iussit, transacto tempore non esse te in numero infamium palam est eo, quod ex antidiastolys post biennium remisisse tibi prohibitionem decurionatus iudex videtur. *sev. et ant. aa. metrodoro. *<a 197 pp. x k. ian. laterano et rufino conss. >