Latin
Book 2, lines 2.1.881-2.1.894
Justinian, Codex 2.1.881-894
Not analysed yet
CJ. 2. 44. 4: Imperator Justinianus
Si quis aliquid dari vel fieri voluerit et legitimae aetatis fecerit mentionem vel sic absolute dixerit 'perfectae aetatis', illam tantummodo aetatem intellectam esse videri volumus, quae ex viginti quinque annorum curriculis completur, non ab imperiali beneficio suppletur. et praecipue quidem in substitutionibus vel restitutionibus hoc intellegi sancimus: nihilo minus autem et in aliis, nisi specialiter quisquam addiderit ex venia aetatis velle aliquid procedere. *iust. a. ad senatum. *<a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 2. 45. 0. Si maior factus ratum habuerit.
CJ. 2. 45. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si inter minores quinque et viginti annis vel scriptura interposita vel sine scriptura facta sine dolo divisio est eamque post legitimam aetatem ratam fecerunt ,manere integram debere convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. *<a 293 s. viii k. mai. aa. conss. >
CJ. 2. 45. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui post vicesimum quintum annum aetatis ea quae in minora aetate gesta sunt rata habuerunt, frustra rescissionem eorum postulant. *diocl. et maxim. aa. et cc. soteri. *<a 294 d. id. febr. cc. conss. >
CJ. 2. 46. 0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit.
CJ. 2. 46. 1: Imperator Antoninus
Si quid a procuratore meo iudicatum est, id per in integrum restitutionem praesidis sententia non potest rescindi. princeps enim solus contra sententiam procuratorum suorum in integrum restituere solet. *ant. a. severo. *<a 215 pp. vi k. dec. laeto ii et cereale conss. >
CJ. 2. 46. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam ea, quae in transactione dari placuerat, te tradidisse proponas, consequens est, si de his repetendis per in integrum restitutionem vel quacumque aliam causam putaveris agendum, eius adire te provinciae praesidem, in qua domicilium habent quos convenis. *diocl. et maxim. aa. aquilinae. *<>
CJ. 2. 46. 3pr. : Imperator Justinianus
Cum scimus esse dubitatum de restitutionibus, quae in integrum postulantur, sive tantummodo apud iudicem, cui aliqua iurisdictio est, examinari eas oportet, sive et apud pedaneos iudices, sive eas minores viginti quinque annis petierint sive maiores, secundum quod anterioribus sanctionibus vel veteris iuris vel nostris declaratum est: sancimus non solum apud iudices pro tribunali huiusmodi causae cognitiones proponi, sed etiam apud eos iudices, quos augusta dederit maiestas aut nostrae rei publicae administratores vel in hac regia civitate vel in provinciis, ut videatur ipse, qui iudicem destinaverit, utpote pro tribunali cognoscens et in integrum dare restitutionem et causas eius examinare: sic etenim non difficilis erit causarum examinatio. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >