Latin
Book 2, lines 2.1.895-2.1.911
Justinian, Codex 2.1.895-911
Not analysed yet
CJ. 2. 46. 3. 1: Imperator Justinianus
Sed ne quis ita effuse intellectum nostrae constitutionis audeat esse trahendum, ut etiam apud compromissarios iudices vel arbitros ex communi sententia electos vel apud eos, qui dantur a iudicibus, qui propriam iurisdictionem non habent, sed tantummodo iudicandi facultatem, putet huiusmodi extendi sanctionem, cum hos generaliter volumus tales causas dirimere, qui vel certae administrationi, cui et iurisdictio adhaeret, praepositi sunt vel ab his fuerint dati, et multo magis si a nostra maiestate delegata eis causarum sit audientia. <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 2. 46. 3. 2: Imperator Justinianus
Sed ne quid penitus dubitandum relinquatur, et hoc addendum esse censemus, ut eis fuerit mandatum, quod et veteribus non fuerat incognitum, vel si generaliter iudices dati sunt, vel in aliis speciebus, inciderit autem quaedam quaestio restitutionis. <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 2. 47. 0. De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis.
CJ. 2. 47. 1pr. : Imperator Severus
Qui restituitur in integrum, sicut in damno morari non debet, ita nec in lucro: et ideo quidquid ad eum pervenit vel ex emptione vel ex venditione vel ex alio contractu, hoc debet restituere. *sev. a. tatiano. *<sine die et consule. >
CJ. 2. 47. 1. 1: Imperator Severus
Sed et si intercessor minor viginti quinque annis intervenit, in veterem debitorem debet restitui actio. <sine die et consule. >
CJ. 2. 47. 1. 2: Imperator Severus
Sed et cum adiit minor hereditatem et restituitur, mox quidquid ad eum ex hereditate pervenit, debet praestare. <sine die et consule. >
CJ. 2. 47. 1. 3: Imperator Severus
Verum et si quid dolo eius factum est, hoc eum praestare convenit. <sine die et consule. >
CJ. 2. 48. 0. Etiam per procuratorem causam in integrum restitutionis agi posse.
CJ. 2. 48. 1: Imperator Alexander Severus
Causam in integrum restitutionis, si qua competit, etiam per procuratorem agi posse placet. *alex. a. liciniano. *<a 231 d. xiii k. oct. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 2. 49. 0. In integrum restitutione postulata ne quid novi fiat.