Latin
Book 3, lines 3.1.312-3.1.323
Justinian, Codex 3.1.312-323
Not analysed yet
Hac perpetua lege sancimus provincialibus iudiciis non posse fori praescriptionem opponere eos, qui ad curiam vocantur vel cohortalibus deberi dicuntur officiis vel aliis corporibus obnoxii sunt, eos etiam, qui superexactiones vel concussiones perpetrasse firmentur: exceptis videlicet his qui armata militia praediti sunt, vel aliis qui speciali beneficio principali sese defendant, ita tamen ut, cui ex militaribus viris curiae nomen vel cohortalis officii quaestio ingeratur ,rector provinciae super eius nomine tam ad sedem tuae magnificentiae quam ad magisteriam vel ad competentem referat potestatem, ut hi, qui velut debiti postulentur, provinciali iudicio destinati ibi eventum iudicii expectent, ubi iura moveri praecipiunt huiusmodi quaestiones. *theodos. et valentin. aa. cyro pp. *<a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 3. 23. 2. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Super publicis autem functionibus et debitis nemini liceat fori praescriptionem opponere praeter eos qui specialiter excepti sunt. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 3. 23. 2. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ceteros excelsae tuae sedis et rectorum provinciarum in quolibet negotio declinare minime posse iudicium decernimus, ita ut, qui tam saluberrimam legem pertinaciter violare temptaverint, sciant a moderatoribus provinciarum adversus se tamquam in contumaces sententiam proferendam. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 3. 24. 0. Ubi senatores vel clarissimi civiliter vel criminaliter conveniantur.
CJ. 3. 24. 1: Imperator Constantinus
Quicumque non illustris, sed tantum clarissima dignitate praeditus virginem rapuerit vel fines aliquos invaserit vel in aliqua culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam in qua facinus perpetravit publicis legibus subiugetur nec fori praescriptione utatur. omnem enim huiusmodi honorem reatus excludit. *const. a. ad octavianum com. hispaniarum. *<a 317 d. prid. non. dec. serdicae. acc. v non. mart. cordubae gallicano et basso conss. >
CJ. 3. 24. 2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Senatores in pecuniariis causis, sive in hac urbe sive in suburbanis degunt, in iudicio tam praetorianae quam urbicariae praefecturae nec non magistri officiorum (quotiens tamen ad eum nostrae pietatis emanaverit iussio), in provinciis vero ubi larem fovent aut ubi maiorem bonorum partem possident et adsidue versantur respondebunt. *valens grat. et valentin. aaa. ad senatum. *<d. k. mart. >
CJ. 3. 24. 3pr. : Imperator Zeno
Quotiens viro forte patricio vel ex patricio vel ei, quem praetorianae vel urbicariae amplissimae sedis administratio illustravit, vel consulari viro, quem tam ordinaria processio quam sacra nostrae pietatis pariter sublimavit oratio, quive magisteriae potestatis sudoribus clarus factus est, vel ei, qui magistri officiorum vel quaestoris officio functus aut sacri nostrae pietatis cubiculi praepositus post depositam administrationem senatorio ordini sociatus est, aut cui nostra serenitas domesticorum scholam regendam mandavit cuive sacros nostri numinis thesauros aut res privatas nostrae pietatis vel serenissimae augustae nostrae coniugis gubernandas iniunxit, post depositam videlicet administrationem cr imen publicum privatumve, cui tamen non per procuratorem respondere liceat, in hac alma urbe vel in provinciis commoranti ingeratur, nullius alterius iudicis nisi nostrae pietatis huiusmodi esse cognitionem vel sacri tantummodo cognitoris ,cui nostra serenitas huiusmodi negotii audientiam vice sua sacris apicibus mittendis mandaverit, ita tamen, ut apud talem iudicem, nullius officii vel scholae intercedente ministerio, more atque habitu sacrarum consultationum absque ulla videlicet observatione dierum fatalium introductae causae, viris devotissimis sacri nostri scrinii libellensibus sollemnia implentibus, audiantur: eo qui in crimen vocatus erit, ne quas ante probationes iniurias patiatur, sedendi quoque in aliqua secretarii parte, quae iudicibus inferior, altercantibus vero superior esse videatur, habituro licentiam. *zeno a. arcadio pp. *<a 485 -486? d. constantinopoli. >