Latin
Book 3, lines 3.1.324-3.1.334
Justinian, Codex 3.1.324-334
Not analysed yet
CJ. 3. 24. 3. 1: Imperator Zeno
Adeo autem tantarum honores dignitatum duximus augendos, ut nec sacro quidem cognitori, nec postquam crimen fuerit patefactum, contra huiusmodi viros vel eorum substantias statuendi aliquid concedamus facultatem, sed hoc solummodo in huiusmodi viros vice quoque principis audituro licebit, ut intentatum apud se crimen ,si patefactum fuisset, ad principalem referat notionem. <a 485 -486? d. constantinopoli. >
CJ. 3. 24. 3. 1a: Imperator Zeno
Ultionis autem tantis inferendae dignitatibus modus non nisi in principis residebit arbitrio, cum sit certum oportere accusatoris calumniam (reo videlicet protinus absolvendo) inconsulta quoque nostra serenitate prout leges sanciunt coerceri, nisi forte accusator quoque non minoris quam reus sit dignitatis: in hoc namque casu super coercenda huiusmodi accusatoris calumnia non immerito consulenda erit principalis auctoritas. <a 485 -486? d. constantinopoli. >
CJ. 3. 24. 3. 2: Imperator Zeno
Viros autem illustres in hac inclita urbe degentes, qui sine administratione honorariis decorati fuerint codicillis, licet talem praerogativam nostrae iussionis meruerint, ut quod non egerint videantur egisse, in criminalibus causis magnificae tuae sedis et illustrissimae urbicariae praefecturae nec non etiam viri magnifici magistri officiorum (quotiens tamen ad eius iudicium specialis nostrae pietatis emanaverit iussio) sententiis respondere decernimus, ita ut huiusmodi viri sedendi quidem in cognitionibus dicendis minime sibi vindicent facultatem. <a 485 -486? d. constantinopoli. >
CJ. 3. 24. 3. 2a: Imperator Zeno
Sciant autem ipsi quoque nec de se vel suis facultatibus iudicaturos aliquid nec probatis criminibus, nisi prius ad nostram pietatem rettulerint, posse statuere. <a 485 -486? d. constantinopoli. >
CJ. 3. 24. 3. 3: Imperator Zeno
Quotiens autem viri illustres in provinciis constituti (non hi tamen, quorum cognitio ad nostram maiestatem vel ad vice nostri numinis auditurum pertineat) in querimoniam fuerint criminalem vocati, et sedendi, cum celebratur cognitio, in secretariis iudicantium ius consequantur et iudices patefactis quoque criminibus ferendis contra huiusmodi viros vel facultates eorum sententiis abstineant, dum nostrae pietatis ad suas meruerint relationes responsum: supplicio videlicet, quod accusatoribus patefacta eorum calumnia ingerendum est, nec apud provinciales iudices, si non, sicut superius dictum est, similem dignitatem habeant, differendo. <a 485 -486? d. constantinopoli. >
CJ. 3. 25. 0. In quibus causis militantes fori praescriptione uti non possunt.