Latin
Book 3, lines 3.1.498-3.1.511
Justinian, Codex 3.1.498-511
Not analysed yet
CJ. 3. 28. 37. 1: Imperator Justinianus
In castrensibus etenim peculiis introducta est et alia subdivisio et peculii triplex invenitur causa. vel enim paganum est peculium vel castrense vel quod medietatem inter utrumque obtinet, quod quasi castrense nuncupatur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 28. 37. 1a: Imperator Justinianus
In tali igitur peculio, quod quasi castrense appellatur, quibusdam personis licentia conceditur condere quidem testamenta, sed non quasi militibus pro voluerint modo, sed communi et licito et consueto ordine observando, quemadmodum constitutum fuerat in consulibus et praefectis legionum et praesidibus provinciarum et omnibus generaliter, qui in diversis dignitatibus vel administrationibus positi a nostra consequuntur manu vel ex publicis salariis quasdam largitates. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 28. 37. 1b: Imperator Justinianus
Sed hae quidem personae testamenti faciendi habent potestatem in ipsis tamen tantummodo peculiis, quae iam enumerata sunt, id est quasi castrensibus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 28. 37. 1c: Imperator Justinianus
Sed et veterani, qui tempore quidem militiae sibi peculium adquisierunt, militiam autem deposuerunt, testari (licito tamen modo) non prohibentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 28. 37. 1d: Imperator Justinianus
In his itaque omnibus quasi castrensibus peculiis dubitabatur, si contra huiusmodi testamenta de inofficioso querellam extendi oportet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 28. 37. 1e: Imperator Justinianus
Sed prior quaestio erat, si omnes qui quasi castrense peculium habent testari in hoc possint, quia non omnibus passim, sed quibusdam personis hoc privilegii loco concessum est: quia militibus quidem et veteranis testamenta facere in castrensi peculio undique concessum fuerat, sed militibus quidem in expeditione constitutis iure suo, veteranis autem iure communi: de aliis autem personis omnibus, quae non per speciale privilegium hoc acceperunt, si possint testari, dubitatum fuerat, ut puta viris disertissimis patronis causarum virisque devotissimis memorialibus et agentibus in rebus nec non magistris studiorum liberalium, archiatris quoque et omnibus omnino, qui salaria vel stipendia percipiunt publica. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 28. 37. 1f: Imperator Justinianus
In his itaque omnibus sancimus, quia ad imitationem peculii castrensis quasi castrense peculium supervenit, omnibus, qui tale peculium possident, super ipsis tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, ultima condere (secundum leges tamen) posse elogia: hoc nihilo minus eis addito privilegio, ut neque eorum testamenta de inofficioso querella expugnentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >