Latin
Book 3, lines 3.1.512-3.1.521
Justinian, Codex 3.1.512-521
Not analysed yet
CJ. 3. 28. 37. 1g: Imperator Justinianus
Si enim patronus adversus res, quas libertus eius ex castris quaesivit sui iuris indubitanter constitutus, praeteritus fuerit ab ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum possessionem non habet secundum veterum legum sanctionem, quemadmodum oportet praefata peculia, quae ad instar castrensis peculii introducta sunt, de inofficioso querellae esse supposita? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 28. 37. 2: Imperator Justinianus
Sed haec obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident. si enim sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceterae res eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc. >
CJ. 3. 29. 0. De inofficiosis donationibus.
CJ. 3. 29. 1: Imperator Philippus
Si, ut adlegatis, mater vestra ad deludendam inofficiosi querellam paene universas facultates suas, dum ageret in rebus humanis, factis donationibus sive in quosdam liberos sive in extraneos exhausit ac postea vos ex duabus unciis fecit heredes easque legatis et fideicommissis exinanire gestivit, non iniuria iuxta formam super inofficioso testamento constitutorum subveniri vobis utpote quartam partem non habentibus desideratis. *philipp. a. nicanori et papinianae. *<a 245 pp. xiiii k. sept. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 3. 29. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Pater si omne patrimonium suum impetu quodam immensae liberalitatis in filium effudit, aut in potestate is permansit, et arbitri familiae erciscundae officio congruit, ut tibi quartam debitae ab intestato portionis praestet incolumen, aut emancipatus fuerit, et, quia donatio non indiget alieno adminiculo, sed suis viribus nititur, iuxta constitutiones is qui provinciam regit ad similitudinem inofficiosi querellae auxilium tibi aequitatis impertiet. *valer. et gallien. aa. aetiae. *<a 256 pp. vi k. aug. maximo ii et glabrione conss. >
CJ. 3. 29. 3: Imperatores valer. ,gallien.