Latin
Book 3, lines 3.1.591-3.1.607
Justinian, Codex 3.1.591-607
Not analysed yet
CJ. 3. 32. 0. De rei vindicatione.
CJ. 3. 32. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Etiam per alienum servum bona fide possessum ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel obligationem placuit. quare tu quoque si bona fide possedisti eundem servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis. *sev. et ant. aa. caeciliae. *<a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss. >
CJ. 3. 32. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur. <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss. >
CJ. 3. 32. 2pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur. *sev. et ant. aa. aristaeneto. *<a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 3. 32. 2. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem causa manet, iure ad te pertinet. si vero fuerit dissolutum, materia eius ad pristinum dominium redit, sive bona fide sive mala fide aedificium extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita sint. <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 3. 32. 3pr. : Imperator Alexander Severus
Mater tua vel maritus fundum tuum invita vel ignorante te vendere iure non potuit, sed rem tuam a possessore vindicare etiam non oblato pretio poteris. *alex. a. domninae. *<a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons. >
CJ. 3. 32. 3. 1: Imperator Alexander Severus
Sin autem postea de ea venditione consensisti vel alio modo proprietatem eius amisisti, adversus emptorem quidem nullam habes actionem, adversus venditricem vero de pretio negotiorum gestorum exercere non prohiberis. <a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons. >
CJ. 3. 32. 4: Imperator Gordianus
Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te pervenerit. *gord. a. muniano mil. *<a 238 pp. xii k. nov. pio et pontiano conss. >
CJ. 3. 32. 5pr. : Imperator Gordianus
Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit. *gord. a. herasiano. *<a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss. >