Latin
Book 3, lines 3.1.608-3.1.621
Justinian, Codex 3.1.608-621
Not analysed yet
CJ. 3. 32. 5. 1: Imperator Gordianus
Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre. <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 3. 32. 6: Imperator Gordianus
Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri iniuriosum est. *gord. a. austronio mil. *<a 239 pp. v id. iul. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 3. 32. 7: Imperator Philippus
Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est. *philipp. a. et philipp. c. aurelio antonio. *<a 245 pp. xiiii k. nov. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 3. 32. 8: Imperator Philippus
Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit. *philipp. a. et c. philippo mil. *<a 246 pp. ii non. mart. praesente et albino conss. >
CJ. 3. 32. 9: Imperatores carus, carinus, numer.
Doce ancillam, de qua supplicas, dotalem fuisse in notione praesidis: quo patefacto indubium erit vindicari ab uxore tua nequivisse. *carus carinus et numer. aaa. antonio. *<a 283 pp. iii k. mart. caro et carino aa. conss. >
CJ. 3. 32. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum super vernis mancipiis nulla instrumenta te habere adseveres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur, id quod in precem contulisti postulare debuisti. iudex enim non ignorat servorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus vel ipsorum interrogatione posse ostendi. *diocl. et maxim. aa. ianuario. *<a 290 pp. viii id. febr. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 3. 32. 11pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quis sciens agrum alienum sevit vel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae, solo cedere rationis est. domini enim magis segetem vel plantas quam per huiusmodi factum solum suum facit. *diocl. et maxim. aa. et cc. Gaiano. *<a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss. >