Latin
Book 4, lines 4.1.1273-4.1.1286
Justinian, Codex 4.1.1273-1286
Not analysed yet
CJ. 4. 49. 15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ultra modum tritici distracti citra pactum in solutione mora non facta nihil emptor exigere potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio antonino aeliano. *<a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 49. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post perfectam venditionem fetus quidem pecorum emptori, venditori vero sumptus, si quos bona fide fecerit, restitui debere notissimum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio cyrillo. *<a 294 s. viii k. ian. cc. conss. >
CJ. 4. 49. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Expulsos vos de fundo per violentiam a nerone, quem habere ius in eo negatis, profitentes nullam vobis adversus eum, ex cuius venditione fundum possidetis, actionem competere probatis. igitur ad instar interdicti seu actionis promissae experiendum esse perspicitis. *diocl. et maxim. aa. et cc. hermiano et hermippo. *<>
CJ. 4. 50. 0. Si quis alteri vel sibi sub alterius nomine vel aliena pecunia emerit.
CJ. 4. 50. 1: Imperator Antoninus
Si pecunia patris fundus mancipiaque comparata sunt, tamen cum emptiones matris tuae nomine factas esse proponis, ignorare non debes traditione matrem tuam dominam fuisse constitutam. plane si pecuniae petitionem competere tibi propter numerationem pretii existimas, civiliter consiste. *ant. a. mercatori secundo. *<a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 4. 50. 2: Imperator Alexander Severus
Si emancipatis vobis fundos, quos nomine vestro, cum in potestate ageretis, pater emerat, tradidit vel in possessione eorum voluntate patris fuistis, dominium adquisistis. *alex. a. septimiae. *<a 222 d. xiii k. april. antonino et alexandro conss. >
CJ. 4. 50. 3: Imperator Alexander Severus
Mancipia quorum meministi si, ut proponis, nomine tuo itemque fratris tui cui successisti empta vobis tradita sunt, licet instrumento emptionis matrem tuam pecuniam numerasse contineatur, persequi ea more iudiciorum non prohiberis. *alex. a. fabio paterno. *<a 228 d. xv k. iul. modesto et probo conss. >
CJ. 4. 50. 4: Imperatores valer. ,gallien.