Latin
Book 4, lines 4.1.443-4.1.461
Justinian, Codex 4.1.443-461
Not analysed yet
CJ. 4. 19. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad probationem servitutis glyconis matrem eius ac fratrem servilia fecisse ministeria non sufficit, cum neque ingenuorum coniventia coniunctis necessitudine praeiudicet neque de servis ex eadem matre natis unus libertatem adipisci prohibeatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. agathocleae. *<a 294 d. viiii k. ian. ipsis cc. conss. >
CJ. 4. 19. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Actor quod adseverat probare se non posse profitendo reum necessitate monstrandi contrarium non adstringit, cum per rerum naturam factum negantis probatio nulla sit. *diocl. et maxim. aa. et cc. menelao. *<a 294 d. viii k. ian. cc. conss. >
CJ. 4. 19. 24: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Iubemus omnes deinceps, qui scripturas suspectas comminiscuntur, cum quid in iudicio prompserint, nisi ipsi adstruxerint veritatem, ut nefariae scripturae reos et quasi falsarios esse detinendos. *valens grat. et valentin. aaa. ad antonium pp. *<a 378 d. prid. id. ian. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 4. 19. 25: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sciant cuncti accusatores eam se rem deferre debere in publicam notionem, quae munita sit testibus idoneis vel instructa apertissimis documentis vel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus expedita. *grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d. xv k. iun. constantinopoli antonio et syagrio conss. >
CJ. 4. 20. 0. De testibus.
CJ. 4. 20. 2: Imperator Alexander Severus
Si tibi controversia ingenuitatis fiet, defende causam instrumentis et argumentis, quibus putas: soli etenim testes ad ingenuitatis probationem non sufficiunt. *alex. a. carpo. *<a 223 pp. x k. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 4. 20. 3: Imperatores valer. ,gallien.
Etiam iure civili domestici testimonii fides improbatur. *valer. et gallien. aa. rosae. *<a 255 pp. iii k. sept. valeriano iii et gallieno ii aa. conss. >
CJ. 4. 20. 4: Imperatores carus, carinus, numer.
Solam testationem prolatam nec aliis legitimis adminiculis causa approbata nullius esse momenti certum est. *carus carinus et numer. aaa. aurelio. *<a 284 pp. viii k. dec. carino ii et numeriano conss. >
CJ. 4. 20. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eos testes ad veritatem iuvandam adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidem religioni iudiciariae debitam possint praeponere. *diocl. et maxim. aa. candido. *<a 286 pp. v k. mai. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 4. 20. 11pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Quoniam liberi testes ad causas postulantur alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab his notitiae postuletur, in exhibitione necessariarum personarum, hoc est testium, talis debet esse cautio iudicantis, ut his venturis ad iudicium per accusatorem aut ab his, per quos fuerint postulati, sumptus competentes dari praecipiat. *honor. et theodos. aa. caeciliano pp. *<a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >