Latin
Book 4, lines 4.1.462-4.1.473
Justinian, Codex 4.1.462-473
Not analysed yet
CJ. 4. 20. 11. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Idem iuris est et si in pecuniaria causa testes ab alterutra parte producendi sunt. <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 4. 20. 12: Imperatores Honorius, Theodosius
Libertorum adversus patronos illicitas atque improbas voces poenae obiectione praecludimus atque ita, ut non modo sponte prodire non audeant, sed nec vocati quidem in iudicium venire cogantur. *honor. et theodos. aa. *<a 423 d. iiii id. aug. ravennae mariniano et asclepiodoto conss. >
CJ. 4. 20. 14: Imperator Zeno
Nullum penitus, cum semel ad iudicem quemlibet, licet non suum, dicendi gratia testimonii fuerit ingressus, armatam forte militiam vel quamlibet aliam fori praescriptionem ad evadendum iudicis motum, quem vel testimonii verborum improbitas vel rei qualitas flagitaverit, posse praetendere praecipimus, sed omnes, qui in civili scilicet causa suum praebeant testimonium, separato et tamquam ante iudicium interim deposito exceptionis fori privilegio huiusmodi praesidio denudatos, ita iudicantis intrare secretum, ut, quodcumque aures eius offenderit, non dubitent sibimet formidandum: data cunctis iudicibus absque ullo praescriptionis obstaculo (sicut saepe dictum est) testes, quorum voces falsitate vel fraude non carere perspexerint, pro qualitate videlicet delicti animadvertendi licentia. *zeno a. arcadio pp. *<a 486 d. xii k. iun. constantinopoli longino cons. >
CJ. 4. 20. 17pr. : Imperator Justinianus
Si quis testibus usus fuerit idemque testes adversus eum in alia lite producantur, non licebit ei personas eorum excipere, nisi ostenderit inimicitias inter se et illos postea emersas fuisse, ex quibus testes repelli leges praecipiunt: non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons. >
CJ. 4. 20. 17. 1: Imperator Justinianus
Sed et si liquidis probationibus datione vel promissione pecuniarum eos corruptos esse ostenderit, eam etiam adlegationem integram ei servari praecipimus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons. >
CJ. 4. 20. 18pr. : Imperator Justinianus
Testium facilitatem, per quos multa veritati contraria perpetrantur, prout possibile est, resecantes omnibus praedicimus, qui in scriptis a se debita rettulerunt, quod non facile audientur, si dicant omnis debiti vel partis solutionem sine scriptis fecisse velintque viles et forsitan redemptos testes super huiusmodi solutione producere, nisi quinque testes idonei et summae atque integrae opinionis praesto fuerint solutioni celebratae hique cum sacramenti religione deposuerint sub praesentia sua debitum esse solutum, ut scientes omnes ita ea statuta esse non aliter debitum vel partem eius persolvant, nisi vel securitatem in scriptis capiant vel observaverint praefatam testium probationem: his scilicet, qui iam sine scriptis debitum vel partem eius solverunt, praesenti sanctione merito excipiendis. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iusti niano pp. a ii cons. >