Latin
Book 4, lines 4.1.818-4.1.832
Justinian, Codex 4.1.818-832
Not analysed yet
CJ. 4. 30. 16: Imperator Justinianus
Indubitati iuris est non numeratae pecuniae exceptionem locum habere et in talibus nominibus vel feneraticiis vel aliis cautionibus, quae etiam sacramenti habent mentionem. quae enim differentia est in huiusmodi exceptione, sive iusiurandum positum est sive non, tam in feneraticiis cautionibus quam in aliis instrumentis, quae talem exceptionem recipiunt? *iust. a. iohanni pp. *<a 531 -532 >
CJ. 4. 31. 0. De compensationibus.
CJ. 4. 31. 1: Imperator Antoninus
Et senatus censuit et saepe rescriptum est compensationi in causa fiscali ita demum locum esse, si eadem statio quid debeat quae petit. hoc iuris propter confusionem diversorum officiorum tenaciter servandum est. si quid autem tibi ex ea statione cuius mentionem fecisti deberi constiterit, quam primum recipies. *ant. a. dianensi. *<>
CJ. 4. 31. 2: Imperator Antoninus
Ex causa quidem iudicati solutum repeti non potest, eapropter nec compensatio eius admitti potest. eum vero, qui iudicati convenitur, compensationem pecuniae sibi debitae implorare posse nemini dubium est. *ant. a. claudio et asclepiadi. *<>
CJ. 4. 31. 3: Imperator Alexander Severus
In ea, quae rei publicae te debere fateris, compensari ea, quae ab eadem tibi debentur, is cuius de ea re notio est iubebit, si neque ex kalendario neque ex vectigalibus neque ex frumenti vel olei publici pecunia neque tributorum neque alimentorum neque eius, quae statutis sumptibus servit, neque fideicommissi civitatis debitor sis. *alex. a. aetrio capitoni. *<a 223 pp. k. oct. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 4. 31. 4: Imperator Alexander Severus
Si constat pecuniam invicem deberi, ipso iure pro soluto compensationem haberi oportet ex eo tempore, ex quo ab utraque parte debetur, utique quoad concurrent quantitates, eiusque solius, quod amplius apud alterum est, usurae debentur, si modo petitio earum subsistit. *alex. a. flavio et luciano. *<a 229 d. xvii k. oct. alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 4. 31. 5: Imperator Alexander Severus
Etiam si fideicommissum tibi ex eius bonis deberi constat, cui debuisse te minorem quantitatem dicis, aequitas compensationis usurarum excludit computationem, petitio autem eius, quod amplius tibi deberi probaveris, sola relinquitur. *alex. a. honoratae. *<a 229 pp. >
CJ. 4. 31. 6: Imperator Alexander Severus
Neque scriptura, qua cautum est accepta quae negas tradita, obligare te contra fidem veritatis potuit et compensationis aequitatem iure postulas. non enim prius exsolvi, quod debere te constiterit, aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae a muliere divortii causa amota quereris. *alex. a. polydeucae. *<a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss. >