Latin
Book 4, lines 4.1.833-4.1.850
Justinian, Codex 4.1.833-850
Not analysed yet
CJ. 4. 31. 7: Imperator Alexander Severus
Si ex venditione pretium venditori debetur, compensationis ratio opponitur. adversus fiscum enim solum emptores petitioni pretii compensationem obicere prohibentur. *alex. a. flavio ausonio. *<>
CJ. 4. 31. 8: Imperator Gordianus
Si propter fructus ex possessione tua perceptos vitricus tuus debitor tibi constitutus est, cum id, quod a matre tua legatum est, a te petere coeperit, mutuo debitae quantitatis apud eum qui super ea re iudicaturus est compensationem non immerito obicies. *gord. a. aurelio emerito mil. *<>
CJ. 4. 31. 9: Imperator Gordianus
Eius, quod non ei debetur qui convenitur, sed alii, compensatio fieri non potest. *gord. a. liciniae euctemonidi. *<pp. id. ian. >
CJ. 4. 31. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam liberum fundum distractum proponis, post vero, veluti praecedente emptionem obligatione, certum quid solvisse, si debitum a te apud praesidem provinciae petatur, compensationem eius quod indebite solvisti potes opponere. *diocl. et maxim. aa. et cc. iulio nicandro. *<>
CJ. 4. 31. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tutores pupillis officio magistratus urguente nominastis ac pro his propter onus primipili pecuniam solvistis, superstitiosam geritis sollicitudinem, ne ab ipsis conventi hanc eis imputare minime possitis vel a vobis quicquam amplius exigatur, si tantum, quantum eis tutores debuerunt, vel vos nomine ipsorum maiorem quantitatem dedisse probetur. *diocl. et maxim. aa. et cc. claudio iulio et paulo. *<>
CJ. 4. 31. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invicem debiti compensatione habita, si quid amplius debeas, solvens vel accipere creditore nolente offerens et consignatum deponens de pignoribus agere potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. lucio corneliano. *<a 294 pp. xvii k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 31. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si velut in id debitum, quod sollemnium publicarum pensitationum debueras nomine ,compensaturo tibi nihil petiturum postea muciano scripsisti, redditis quae venerant in compensationem non indebiti soluti repetitio, sed ante debiti competit exactio. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio basso. *<>
CJ. 4. 31. 14pr. : Imperator Justinianus
Compensationes ex omnibus actionibus ipso iure fieri sancimus nulla differentia in rem vel personalibus actionibus inter se observanda. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 4. 31. 14. 1: Imperator Justinianus
Ita tamen compensationes obici iubemus, si causa ex qua compensatur liquida sit et non multis ambagibus innodata, sed possit iudici facilem exitum sui praestare. satis enim miserabile est post multa forte variaque certamina, cum res iam fuerit approbata, tunc ex altera parte, quae iam paene convicta est, opponi compensationem iam certo et indubitato debito et moratoriis ambagibus spem condemnationis excludi. hoc itaque iudices observent et non procliviores in admittendas compensationes existant nec molli animo eas suscipiant, sed iure stricto utentes ,si invenerint eas maiorem et ampliorem ecere indaginem, eas quidem alii iudicio reservent, litem autem pristinam iam paene expeditam sententia terminali componant: excepta actione depositi secundum nostram sanctionem, in qua nec com pensationi locum esse disposuimus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc. >