Latin
Book 4, lines 4.1.870-4.1.884
Justinian, Codex 4.1.870-884
Not analysed yet
CJ. 4. 32. 8: Imperator Antoninus
Quamvis bassa, cum pecuniam mutuam acciperet, minores usuras menophano spoponderit et, nisi intra certum tempus eas solvisset, ampliores (licitas tamen) promiserit, si post tempus cautioni praefinitum creditor easdem accepit nec maiores dari sibi postulavit ac per hoc non recessisse a minorum praestatione eum probari potest, eas usuras computari oportet, quarum in exactione creditor perseveravit. *ant. a. claudio doryphoro. *<>
CJ. 4. 32. 9: Imperator Antoninus
Si per te non stetit quominus intra tempora praefinita pecuniam minorum usurarum solveres, sed per tutores filiorum creditoris, qui eam accipere noluerunt, idque apud iudicem datum probaveris, eius temporis, quo per te non stetisse apparuerit, usurae maiores non exigentur. quod si etiam sortem deposuisti, exinde, ex quo id factum apparuerit, in usuras non convenieris. *ant. a. canio probo. *<>
CJ. 4. 32. 10: Imperator Antoninus
Usurae per tempora solutae non proficiunt ad dupli computationem. tunc enim ultra sortis summam usurae non exiguntur, quotiens tempore solutionis summa usurarum excedit eam computationem. *ant. a. crato et donato mil. *<>
CJ. 4. 32. 11: Imperator Alexander Severus
Frumenti vel hordei mutuo dati accessio etiam ex nudo pacto praestanda est. *alex. a. aurelio tyranno. *<a 223 pp. k. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 4. 32. 12: Imperator Alexander Severus
Ex praedio pignori obligato creditor post oblatam iure sibi pecuniam, quam non suscepit, si fructum accepit, exonerari sortis debitum certum est. *alex. a. popilio. *<>
CJ. 4. 32. 13: Imperator Alexander Severus
In bonae fidei iudiciis, quale est etiam negotiorum gestorum, usurarum rationem haberi certum est. sed si finitum est iudicium sententia, quamvis minoris condemnatio facta est non adiectis usuris, nec provocatio secuta est, finita retractanda non sunt: nec eius temporis, quod post rem iudicatam fluxit, usurae ullo iure postulantur nisi ex causa iudicati. *alex. a. eustathiae et aliis. *<>
CJ. 4. 32. 14: Imperator Alexander Severus
Si ea pactione uxor tua mutuam pecuniam dedit, ut vice usurarum inhabitaret, pactoque ita ut convenit usa est, non etiam locando domum pensionem redegit, referri quaestionem, quasi plus domus redigeret, si locaretur, quam usurarum legitimarum ratio colligit, minime oportet. licet enim uberiore sorte potuerit contrahi locatio, non ideo tamen illicitum fenus esse contractum, sed vilius conducta habitatio videtur. *alex. a. aurelio arcasiani. *<a 234 d. xi k. mai. maximo et urbano conss. >
CJ. 4. 32. 15: Imperator Gordianus