Latin
Book 4, lines 4.1.885-4.1.904
Justinian, Codex 4.1.885-904
Not analysed yet
Cum adleges uxorem tuam ea condicione mille aureorum numero quantitatem sumpsisse, ut, si intra diem certum debito satis non fecisset, cum poena quadrupli redderet quod accepit, iuris forma non patitur legem contractus istius ultra poenam legitimarum usurarum posse procedere. *gord. a. claudio portorio. *<a 242 d. non. m. attico et praetextato conss. >
CJ. 4. 32. 16: Imperator Gordianus
Cum non frumentum, sed pecuniam fenori te accepisse adleges, ut certa modiatio tritici praestaretur, ac, nisi is modus sua die fuisset oblatus, mensurarum additamentis in fraudem usurarum legitimarum gravatum te esse contendis, potes adversus improbam petitionem competente uti defensione. *gord. a. flavio sulpicio. *<pp. >
CJ. 4. 32. 17: Imperator Philippus
Si ea lege possessionem mater tua apud creditorem tuum obligavit, ut fructus in vicem usurarum consequeretur, obtentu maioris percepti emolumenti propter incertum fructuum eventum rescindi placita non possunt. *philipp. a. et philipp. c. aurelio euxeno. *<>
CJ. 4. 32. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Indebitas usuras, etiam si ante sortem solutae non fuerint ac propterea minuere eam non potuerint, licet post sortem redditam creditori fuerint datae, exclusa iuris varietate repeti posse pensa ratione firmatum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio castori. *<>
CJ. 4. 32. 19pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Acceptam mutuo sortem cum usuris licitis creditori post testationem offer ac, si non suscipiat, consignatam in publico depone, ut cursus usurarum legitimarum inhibeatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae irenaeae. *<>
CJ. 4. 32. 19. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In hoc autem casu publicum intellegi oportet vel sacratissimas aedes vel ubi competens iudex super ea re aditus deponi eas disposuerit. <>
CJ. 4. 32. 19. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quo subsecuto etiam periculo debitor liberabitur et ius pignorum tollitur, cum serviana etiam actio manifeste declarat pignoris inhiberi persecutionem vel solutis pecuniis vel si per creditorem steterit, quominus solvatur. <>
CJ. 4. 32. 19. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod etiam in traiecticiis servari oportet. <>
CJ. 4. 32. 19. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditori scilicet actione utili ad exactionem earum non adversus debitorem, nisi forte eas receperit, sed vel contra depositarium vel ipsas competente pecunias. <>
CJ. 4. 32. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Constitutionibus sacris, quae ultra certum modum usuras fenebris exigi pecuniae prohibent, mandatoribus etiam vel fideiussoribus subventum est: quibus quasi mandator vel fideiussor conventus uti potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. aelio nicopolitano. *<asub die. . . >
CJ. 4. 32. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus