Latin
Book 4, lines 4.1.960-4.1.971
Justinian, Codex 4.1.960-971
Not analysed yet
CJ. 4. 34. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is, qui depositam a te pecuniam accepit, eam suo nomine vel cuiuslibet alterius mutuo dedit, tam ipsum de implenda suscepta fide quam eius successores teneri tibi certissimum est. adversus eum autem qui accepit nulla actio tibi competit, nisi nummi extant: tunc enim contra possidentem uti vindicatione potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio alexandro. *<a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss. >
CJ. 4. 34. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum hereditas personam dominae sustineat, ab hereditario servo, priusquam patri vestro successeritis, res commendatas secundum bonam fidem ab eius qui susceperat successoribus apud rectorem provinciae petere potestis. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio menophilo et ceteris. *<a 293 pp. vii id. nov. sirmi aa. conss. >
CJ. 4. 34. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui depositum non restituit, suo nomine conventus et condemnatus ad eius restitutionem cum infamiae periculo urguetur. *diocl. et maxim. aa. et cc. septimiae quadratillae. *<a 294 subscripta pridie idus decembres nicomedia cc. conss. >
CJ. 4. 34. 11pr. : Imperator Justinianus
Si quis vel pecunias vel res quasdam per depositionis accepit titulum, eas volenti ei qui deposuerit reddere ilico modis omnibus compellatur nullamque compensationem vel deductionem vel doli exceptionem opponat, quasi et ipse quasdam contra eum qui deposuit actiones personales vel in rem vel hypothecarias praetendens, cum non sub hoc modo depositum accepit, ut non concessa ei retentio generetur, et contractus qui ex bona fide oritur ad perfidiam retrahatur. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons. >
CJ. 4. 34. 11. 1: Imperator Justinianus
Sed et si ex utraque parte aliquid fuerit depositum, nec in hoc casu compensationis praepeditio oriatur, sed depositae quidem res vel pecuniae ab utraque parte quam celerrime sine aliquo obstaculo restituantur, ei videlicet primum, qui primus hoc voluerit, et postea legitimae actiones integrae ei reserventur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons. >
CJ. 4. 34. 11. 2: Imperator Justinianus
Quod obtinere sicut iam dictum est oportet et si ex una parte depositio celebrata est, ex altera autem compensatio fuerit opposita, ut integra omni legitima ratione servata depositae res vel pecuniae prima fronte restituantur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons. >