Latin
Book 4, lines 4.1.972-4.1.982
Justinian, Codex 4.1.972-982
Not analysed yet
CJ. 4. 34. 11. 3: Imperator Justinianus
Quod si in scriptis attestatio non per dolum vel fraudem fuerit ei qui depositum suscepit ab alio transmissa, ut minime depositum restituat, hocque per iusiurandum adfirmaverit, liceat ei qui deposuit sub defensionis cautela idonea praestita res depositas quantocius recuperare. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons. >
CJ. 4. 34. 12: Imperator Justinianus
Supervacuam veterum differentiam e medio tollentes, si quis certum pondus auri vel confecti vel in massa constituti deposuerit et plures scripsit heredes et unus ex his contingentem sibi portionem a depositario accepit, alter supersederit vel alias fortuito casu impeditus hoc facere non potuerit, et postea depositarius in adversam inciderit fortunam vel sine dolo depositum perdiderit, sancimus non esse coheredi eius licentiam venire contra coheredem suum et ex eius parte avellere, quod ipse ex sua parte consequi minime potuerit, quasi eo quod coheres accepit communi constituto, cum, ubi certae pecuniae depositae fuerant et suam partem unus ex heredibus accepit, nemini veniret in dubium bene eum accepisse partem suam et non debere aliam partem attingere. nobis etenim non videtur esse homo obnoxius neque in massa neque in specie neque in pecunia numerata qui suam partem suscepit, ne industria poenas desidiae solvat. si enim et alius heres tempora opportuna quemadmodum coheres eius observasset, et suum uterque recipiebat et sequentibus altercationibus minime locus relinquebatur. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 -532 >
CJ. 4. 35. 0. Mandati.
CJ. 4. 35. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Adversus eum, cuius negotia gesta sunt, de pecunia, quam de propriis opibus vel ab aliis mutuo acceptam erogasti, mandati actione pro sorte et usuris potes experiri: de salario quod promisit a praeside provinciae cognitio praebebitur. *sev. et ant. aa. leonidae. *<>
CJ. 4. 35. 2: Imperator Antoninus
Cum ex causa fideiussionis pecuniam patrem tuum exsolvisse proponas, habes mandati actionem, qua non solum pecuniam, sed etiam pignora in obligationem eam deducta potes consequi. *ant. a. statio Marcellino. *<pp. viii >
CJ. 4. 35. 3: Imperator Antoninus
Si pater tuus tibi sui iuris constituto actionem adversus debitores suos mandavit, potuit ipse praesens adversus eos re integra experiri. si quid itaque ab eo apud iudicem actum est, rescindi nulla ratio patitur. *ant. a. germano. *<a 216 pp. vi k. nov. sabino ii et anullino conss. >