Latin
Book 5, lines 5.1.1023-5.1.1033
Justinian, Codex 5.1.1023-1033
Not analysed yet
Quod si ante praesentem sanctionem mortui sunt, minime ad eorum successionem eandem nostram sanctionem extendimus. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 27. 9. 8: Imperator Justinianus
(3) et quoniam omnimodo favendum est curiis civitatum, illud etiam in hac parte addendum esse censemus, ut liceat patribus naturales filios curiae patriae suae tradere non solum nulla eis legitima subole existente, sed etiam si filios vel alios liberos ex legitimis matrimoniis procreatos habeant, et eo modo naturales quoque filios sibi legitimos successores efficere, ita tamen, ut minime eisdem patribus liceat per donationem vel ultimam voluntatem amplius eidem naturali filio dare vel relinquere, quam uni filio ex matrimonio legitimo procreato dederit vel reliquerit, cui minima portio data vel relicta sit. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 27. 10pr. : Imperator Justinianus
Cum quis a muliere libera et cuius matrimonium non est legibus interdictum cuiusque consuetudine gaudebat aliquos liberos habuerit, minime dotalibus instrumentis compositis, postea autem ex eadem adfectione etiam ad nuptialia pervenerit instrumenta et alios iterum ex eodem matrimonio liberos procreaverit, ne posteriores liberi, qui post dotem editi sunt, sibi omne paternum patrimonium vindicare audeant quasi iusti et in potestate effecti, fratres suos, qui ante dotem fuerant nati, ab hereditate paterna repellentes, huiusmodi iniquitatem non esse ferendam censemus. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 5. 27. 10. 1: Imperator Justinianus
Cum enim adfectio prioris subolis et ad dotalia instrumenta efficienda et ad posteriorem filiorum edendam progeniem praestitit occasionem, quomodo non est iniquissimum ipsam stirpem secundae posteritatis quasi iniustam excludere, cum gratias agere fratribus suis posteriores debeant, quorum beneficio ipsi sunt iusti filii et nomen et ordinem subsecuti. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 5. 27. 10. 2: Imperator Justinianus
Neque enim verisimile est eum, qui postea vel donationem vel dotem conscripsit, et ab initio talem adfectionem circa mulierem non habuisse, quae eam dignam esse uxoris nomine faciebat. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 5. 27. 10. 3: Imperator Justinianus
Quapropter sancimus in huiusmodi casibus omnes liberos, sive ante dotalia instrumenta editi sunt sive postea, una eademque lance trutinari et omnes suos et in potestate suis existere genitoribus, ut nec prior nec iunior ullo habeatur discrimine, sed ii, qui ex isdem maioribus procreati sunt, et simili perfruantur fortuna. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >