Latin
Book 5, lines 5.1.1034-5.1.1043
Justinian, Codex 5.1.1034-1043
Not analysed yet
CJ. 5. 27. 11pr. : Imperator Justinianus
Nuper legem conscripsimus, per quam iussimus, si quis mulierem in suo contubernio collocaverit non ab initio adfectione maritali, eam tamen, cum qua poterat habere conubium, et ex ea liberos sustulerit, postea vero adfectione procedente etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit filiosque vel filias habuerit, non solum secundos liberos qui post dotem editi sunt iustos et in potestate esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his qui postea nati sunt occasionem legitimi nominis praestiterunt. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 5. 27. 11. 1: Imperator Justinianus
Quam legem quidam putaverunt sic interpretari, ut sive non progeniti fuerint post dotem conscriptam liberi sive etiam ab hac luce subtracti, non anteriores filios iustos haberi, nisi in utroque tempore viventes et superstites liberi inveniantur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 5. 27. 11. 2: Imperator Justinianus
Quorum supervacuam subtilitatem penitus inhibendam censemus. sufficiat etenim talem adfectionem habuisse, ut post liberorum editionem et dotalia efficiant instrumenta et spem tollendae subolis habeant. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 5. 27. 11. 3: Imperator Justinianus
Licet enim hoc quod speratum est ad effectum non pervenit, nihil anterioribus liberis fortuitus casus derogare concedatur: et multo magis, si quis mulierem, quam in contubernio suo habuerat, pregnantem fecerit, postea autem adhuc gravida muliere constituta dotalia fecerit instrumenta et puer vel puella editus vel edita sit, iusta patri suboles nascatur et in potestate efficiatur et heres ei existat morienti sive ab intestato sive ex testamento. satis enim absurdum est, si filii post dotem progeniti et anterioribus liberis adiutorium adferant, ipsum puerum vel puellam sibi opitulari non posse. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 5. 27. 11. 4: Imperator Justinianus
Et generaliter definimus et, quod super huiusmodi casibus variabatur, definitione certa concludimus, ut semper in huiusmodi quaestionibus, in quibus de statu liberorum est dubitatio, non conceptionis, sed partus tempus inspiciatur: et hoc favore facimus liberorum. et editionis tempus statuimus esse inspectandum exceptis his tantummodo casibus, in quibus conceptionem magis approbari infantium condicionis utilitas expostulat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >