Latin
Book 5, lines 5.1.1498-5.1.1513
Justinian, Codex 5.1.1498-1513
Not analysed yet
In divisionem autem administratione deducta sive a praeside sive a testatoris voluntate unumquemque pro sua administratione convenire potest, periculum invicem tutoribus seu curatoribus non sustinentibus, nisi per dolum aut culpam suspectum non removerunt, cum alter eorum non solvendo effectus sit, vel suspicionis causam agendo sua sponte iura pupilli prodiderunt. <a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss. >
CJ. 5. 52. 2. 2: Imperatores carus, carinus, numer.
Nec prodest eis dicentibus contutorem suum non administrasse pupillares res. <a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss. >
CJ. 5. 52. 2. 3: Imperatores carus, carinus, numer.
Sin vero ipsi inter se res administrationis diviserunt, non prohibetur adulescens et unum ex his in solidum convenire, ita ut actiones, quas adversus alios habet, ad electum transferat. <a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss. >
CJ. 5. 52. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet tutorum conventione mutuum periculum minime finiatur, tamen eum qui administravit, si solvendo sit, in primo loco eiusque successores conveniendos esse non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. *<a 294 s. iiii k. oct. cc. conss. >
CJ. 5. 53. 0. De in litem iurando.
CJ. 5. 53. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Adversus heredem tutoris ad transferendam tutelam iudicem accipiens tempore litis ad puberem instrumenta pertinentia restitui desiderabis. quod si dolo non exhibeantur, in litem iurandi tibi facultas erit, modo si quondam pupillo debitam adfectionem ad vincula quoque religionis extendere volueris. *sev. et ant. aa. asclepiodoto. *<a 205 pp. k. aug. geta ii cons. >
CJ. 5. 53. 2pr. : Imperator Antoninus
Is, qui rationes tutelae seu curae reposcit, invitus in litem iurare compelli non potest. sed volens ita demum audiendus est, si heres per longam successionem tutoris instrumenta pupillaria dolo circumveniendi pupilli gratia exhibere non vult. *ant. a. severo. *<a 212 pp. xi k. oct. duobus aspris conss. >
CJ. 5. 53. 2. 1: Imperator Antoninus
Sin vero neque dolus neque lata culpa neque fraus heredis convincetur, omissa iurisiurandi facultate iudex de veritate cognoscet, quae etiam argumentis liquidis investigari potest. <a 212 pp. xi k. oct. duobus aspris conss. >
CJ. 5. 53. 3: Imperator Antoninus
Summa sententia comprehensa, quam cessantibus curatoribus quondam tuis iudex secutus iurisiurandi a te prolati religionem in condemnationem deduxit, minui pacto non potuit. *ant. a. prisciano mil. *<a 215 pp. k. iul. laeto ii et cereale conss. >