Latin
Book 5, lines 5.1.1514-5.1.1530
Justinian, Codex 5.1.1514-1530
Not analysed yet
CJ. 5. 53. 4pr. : Imperator Gordianus
Alio iure est tutor, alio heres eius. tutor enim inventarium ceteraque instrumenta si non proferat, in litem iusiurandum adversus se potest admittere: at enim heres eius ita demum, si reperta in hereditate dolo malo non exhibeat. *gord. a. muciano. *<a 238 pp. vii k. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 53. 4. 1: Imperator Gordianus
Sed cum adversus ipsum tutorem litem contestatam esse dicatis, transferentibus in heredes eius actionem praeses provinciae partes suas exhibebit non ignorans, nisi exhibeantur instrumenta, quatenus iuxta formam constitutionum partes suas debeat moderari. <a 238 pp. vii k. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 53. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet adversus heredes ob non factum inventarium iusiurandum in actione tutelae praetermitti placuerit, iudicem tamen velut ex dolo tutoris aliis indiciis instructum adversus eos ferre sententiam convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. artemidoro. *<a 294 s. viii k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 5. 54. 0. De heredibus tutorum.
CJ. 5. 54. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Heredes tutoris ob neglegentiam, quae non latae culpae comparari possit, condemnari non oportet, si non contra tutorem lis inchoata est neque ex damno pupilli lucrum captatum aut gratiae praestitum sit. *sev. et ant. aa. fusciano. *<a 197 pp. vi id. mart. laterano et rufino conss. >
CJ. 5. 54. 2pr. : Imperator Antoninus
Pater vester tutor vel curator datus si se non excusavit, non ideo vos minus heredes eius tutelae vel utili iudicio conveniri potestis, quod eum tutelam seu curam non administrasse dicitis: nam etiam cessationis ratio reddenda est. *ant. a. valentiniano et materno. *<a 213 pp. xi k. mart. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 54. 2. 1: Imperator Antoninus
Prius tamen propter actum suum eos conveniendos esse qui administraverint saepe rescriptum est. <a 213 pp. xi k. mart. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 54. 3: Imperator Antoninus
Adversus heredes quondam tutoris tui tutelae actione consiste. in iudicium autem veniet etiam id, quod tibi tutor ex causa fideiussionis debuit. *ant. a. avitae. *<a 213 pp. iii non. iul. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 54. 4: Imperator Alexander Severus
Heredes eorum, qui tutelam vel curam administraverint, si quid ad eos ex re pupilli vel adulti perveniet, restituere coguntur: et in eo autem, quod tutor vel curator administrare debuit nec administravit, rationem reddere eos debere non est ambigendum. *alex. a. frontino. *<a 229 pp. viii k. nov. alexandro a. iii et dione conss. >