Latin
Book 5, lines 5.1.1602-5.1.1618
Justinian, Codex 5.1.1602-1618
Not analysed yet
CJ. 5. 61. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sui iuris constituti filii tui matri successerunt, licet te tutorem eorum esse probetur, tamen non per procuratorem, sed actorem decreto constitutum a te res eorum te absente peti convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. alphocrationi. *<a 294 s. non. ian. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 62. 0. De excusationibus et temporibus earum.
CJ. 5. 62. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Falsa suasione credis te propterea, quod spado sis, immunitatem a tutelis habere. *sev. et ant. aa. aviolae. *<a 204 pp. k. mai. cilone et libone conss. >
CJ. 5. 62. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Si curatores dati estis generaliter nec decreto significatum est italicarum tantum rerum vobis munus adiunctum, adire debetis competentem iudicem, ut vos a provinciali administratione liberet. quod si factum fuerit, petent sibi in provincia curatores adulescentes. *sev. et ant. aa. aventiano et cosconio. *<a 204 pp. viii k. sept. cilone et libone conss. >
CJ. 5. 62. 3: Imperatores Severus, Antoninus
Excusationis quidem tuae, si ingenuus libertino tutor datus es, certa causa est. sed cum te praeses provinciae audiendum non putaverit propter praescriptionem, quasi tardius adires, nec a decreto provocaveris, intellegis parendum esse sententiae. *sev. et ant. aa. crispino. *<a 206 pp. id. mart. albino et aemiliano conss. >
CJ. 5. 62. 4pr. : Imperator Antoninus
Amplissimi ordinis consulto, qui pupillam suam uxorem ducit, nuptias contrahere non intellegitur et tamen infamis constituitur. *ant. a. agathodaemoni. *<a 216 pp. xi k. iul. sabino et anullino conss. >
CJ. 5. 62. 4. 1: Imperator Antoninus
Sed si tu demetriae, cum eam in matrimonio haberes, absens et ignorans curator constitutus es, potes esse securus, dum tamen alius substituatur. non enim debet ignorantia maritorum amplissimi ordinis consulto fraus quaeri. <a 216 pp. xi k. iul. sabino et anullino conss. >
CJ. 5. 62. 5: Imperator Alexander Severus
Libertos a tutela vel cura liberorum patroni seu patronae nullam excusationem impetrare amplissimus ordo auctore divo marco censuit. et ideo nec illud prodesse eis debet, quominus curatores etiam inviti patroni seu patronae liberis dentur, quod eorundem tutelam administraverunt. *alex. a. bassiae. *<>
CJ. 5. 62. 6pr. : Imperator Alexander Severus
Quinquaginta dies, qui praefiniti sunt ad professionem excusationis his qui tutores seu curatores dati sunt, ex eo die cedere, ex quo decretum praetoris aut testamentum parentis notum factum erit ei qui ad munus vocatus fuerit, ipsa constitutio quae hoc induxit sanxit. *alex. a. maximo. *<a 224 pp. iii non. mai. iuliano et crispino conss. >