Latin
Book 5, lines 5.1.1619-5.1.1636
Justinian, Codex 5.1.1619-1636
Not analysed yet
CJ. 5. 62. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Sed si quis in eius temporis computatione ab eo cuius de ea re notio fuit iniuriam passus non provocavit, adquiescere rebus iudicatis debet. <a 224 pp. iii non. mai. iuliano et crispino conss. >
CJ. 5. 62. 7: Imperator Alexander Severus
Neque a tutela neque a cura ideo quis excusatur, quod creditor sive debitor eius est, cui tutor sive curator datus est, sed participem in munere habere debet, ut (si res exegerit) is qui alieno auxilio eget defendatur. *alex. a. antonino. *<a 224 pp. iii id. iul. iuliano et crispino conss. >
CJ. 5. 62. 8: Imperator Alexander Severus
Coloni (id est conductores) praediorum ad fiscum pertinentium hoc nomine excusationem a muneribus civilibus non habent ideoque iniunctae tutelae munere fungi debent. *alex. a. maximo. *<a 225 pp. iiii k. febr. fusco et dextro conss. >
CJ. 5. 62. 9: Imperator Alexander Severus
Frater tuus non ideo a tutela vel cura excusari debet, quod oculum amisit. proinde intellegis munus susceptum eum deserere non posse. *alex. a. romano. *<a 228 pp. k. febr. modesto et probo conss. >
CJ. 5. 62. 10: Imperator Alexander Severus
Exactores tributorum tanto tempore, quanto rationem tributariam tractaverunt, non solum ab oneribus, sed etiam a tutelis vacationem habere dubitare non debuisti. *alex. a. crispino. *<a 229 d. id. aug. alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 5. 62. 11pr. : Imperator Alexander Severus
Testamento tutor datus, ut a bonis his excuseris, quae pupilli tui in alia provincia quam unde es ubique moraris possident, intra quinquagesimum diem postulare debuisti. *alex. a. hylae. *<a 231 pp. viii id. dec. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 5. 62. 11. 1: Imperator Alexander Severus
Quod si facere cessasti, excusatio quidem temporis praescriptione submovetur, sed propter late diffusum patrimonium an tibi adiungi aliquos curatores oporteat, praeses provinciae, si te insufficientem deprehenderit, aestimabit. <a 231 pp. viii id. dec. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 5. 62. 12: Imperator Gordianus
Voluntaria tutelae munera privilegiis nihil derogant. *gord. a. valentino. *<a 238 pp. xi k. nov. pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 62. 13: Imperator Gordianus
Nec senatorum quidem liberti, nedum ceterorum, propterea, quia patronorum negotia gerunt, a muneribus civilibus habent immunitatem. tantummodo etenim unus senatoris libertus, qui patroni negotia gerit, habet a tutela sive cura vacationem. *gord. a. apollinari. *<a 239 pp. x k. febr. gordiano a. et aviola conss. >