Latin
Book 5, lines 5.1.436-5.1.447
Justinian, Codex 5.1.436-447
Not analysed yet
CJ. 5. 9. 6. 7: Imperatores Leo, Anthemius
Erit itaque licitum utrilibet parti, quae fideiussionem praebuerit, si sibi commodum esse perspexerit, his rebus mobilibus uti frui easdemque dare mutuo vel obligare vel vendere, ut ex his maxime liberi adquirentes possint materno adfectui sine suo incommodo servire. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 8: Imperatores Leo, Anthemius
Sin autem utraque pars praedictam fideiussionem dissimulaverit aut forte offerre nequiverit, eaedem res apud mulierem usque in diem vitae suae manebunt. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 9: Imperatores Leo, Anthemius
Omnibus videlicet isdem maritalibus facultatibus, his etiam, quas habet habiturave est, tamquam si iure pignoris vel hypothecae suppositae sint, super eadem ante nuptias donatione vel rebus aliis ad eam ex mariti substantia devolutis ex eo die, quo eaedem res ad eam pervenerint, liberis obligatis, ut, si quis post traditas matri vel detentas ab ea res (si ita contigerit) contractum aliquem cum eadem muliere inierit, quae se repetitis nuptiis copulaverit, in vindicandis isdem suppositis rebus posterior habeatur, liberis, qui ex eodem matrimonio procreati sunt, et nepotibus neptibusve, qui ex his liberis geniti sunt, sine dubio praeponendis. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 10: Imperatores Leo, Anthemius
Sin vero liberorum suorum adfectione servata pater materve ad alias nuptias migrare noluerit, neque vir his, quae de bonis uxoris ad se transeunt, neque mulier rebus, quae ex substantia mariti ad se pervenerint, pro suo arbitrio uti vel eas vendere aut quocumque iure vel modo eas alienare vel pignoris iure sive hypothecae (si voluerint) obligare, utpote domini earum, prohibebuntur. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 11: Imperatores Leo, Anthemius
Extantes autem praedictas res, si non fuerint alienatae sive consumptae vel suppositae, licebit liberis vindicare etiam non adeuntibus hereditatem parentum. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 7: Imperator Zeno
In quibus casibus pater dotem, mater ante nuptias donationem vel alias res ad se ex altera parte devolutas filiis utriusque sexus servare praecepti sunt, si quem ex filiis vel filiabus ante patris vel matris obitum mori contigerit sive ante secundas nuptias sive postea, filio vel filia vel nepte aut nepote vel pluribus patre suo adhuc vivo vel matre superstite derelictis, portionem, quae defuncto filio vel filiae debebatur vel lucrum ex ea non ad fratres vel sorores mortui, sed ad filios eius vel filias vel nepotes utriusque sexus aut pronepotes avis vel proavis superstitibus pervenire decernimus: eligendi videlicet quos voluerint ex liberis superstitibus non adempta licentia. *zeno a. sebastiano pp. *<a 478 d. K.Mart. marciano cons. >