Latin
Book 5, lines 5.1.448-5.1.457
Justinian, Codex 5.1.448-457
Not analysed yet
CJ. 5. 9. 8pr. : Imperator Justinianus
Si quis prioris matrimonii filiorum ante secundas nuptias patris vel matris mortuus fuerit filiis a se vel nepotibus vel pronepotibus relictis, partem eius non ad fratres vel, si nullus alius frater vel soror sit, ad patrem vel matrem eius pervenire, sed ad filios vel nepotes vel pronepotes eiusdem mortuae personae sancimus, ut, sive unus sive plures sint, eam tantummodo partem vindicare possint ,quae mortuo competit. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 9. 8. 1: Imperator Justinianus
Illud etiam certa sanctione definire censemus, ut, si quis vel si qua ex aliquo matrimonio filiis procreatis minime ad secundas venerit nuptias, ut eo modo liceat quidem genitori res ex priore coniugio sibi adquisitas quo modo voluerit alienare vel administrare, si quae vero earum minime sint alienatae, possint liberi etiam non adeuntes paternam vel maternam hereditatem eas vindicare, certum esse sancimus, quod etiam illa de cetero videbitur earundem fuisse rerum alienatio, quae in testamento genitoris vel specialiter relinquendo vel generaliter heredem instituendo facta sit. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 9. 8. 2: Imperator Justinianus
Talem vero licentiam filiis, ut etiam non adeuntes paternam vel maternam hereditatem lucra vindicarent, quae parens eorum ex matrimonio, quod secundo toro minime mutavit, sibi adquisita non alienavit, nullo modo eis concedimus, si paternam vel maternam hereditatem ab intestato ex parte (si forte alii etiam ex anteriore matrimonio morienti parenti filii sint) sibi adquisierint. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 9. 8. 3: Imperator Justinianus
In illo etiam veterem sanctionem adimplentes praecipimus exemplo matris, cuius res post secundas nuptias filiis ex priore matrimonio natis suppositae sunt ad conservanda eis lucra, quae ex priore marito ad eam pervenerunt, patris quoque bona, quae habet habiturusque est, filiis ex priore matrimonio natis post secundas eius nuptias ad ea conservanda, quae ex eorum matre lucratus est, supposita esse. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 5. 9. 8. 4: Imperator Justinianus
Illius etiam patris, qui in sua potestate talem liberum vel liberos habens maternam eis substantiam vel ex materna linea ad eos devolutam servare compellitur, isdem liberis bona supposita esse ad conservandas easdem maternas res decernimus :ita tamen, ut occasione talium hypothecarum neque patris neque matris filii valeant administrationem perscrutari vel aliquam eis movere super hoc quaestionem ,cum perspicui iuris sit, etiamsi alienata sint eorum bona, quae extra memorata lucra vel maternas res sunt, ius hypothecae integrum isdem manere filiis. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons. >